|
1. In loco Pauli dissensus Pollentii et Augustini. An citra
causam fornicationis discedere liceat conjugi sine nuptiis manere
volenti. Prima quaestio est, frater dilectissime Pollenti, earum
quas ad me scribens, tanquam consulendo tractasti, quod ait
Apostolus, His autem qui sunt in conjugio praecipio, non ego, sed
Dominus, mulierem a viro non discedere; quod si discesserit, manere
innuptam, aut viro suo reconciliari: et vir uxorem non dimittat (I
Cor. VII, 10 et 11), utrum ita sit accipiendum, ut eam
prohibuisse nubere intelligatur, quae sine causa fornicationis
discessit a viro; id enim sentis: an sicut ego sensi in eis libris
quos ante plurimos annos de sermone evangelico scripsi, quem secundum
Matthaeum habuit Salvator in monte, illas innuptas manere
praeceperit, quae a viris suis ea causa recesserint quae sola permissa
est, id est, fornicationis. Videtur enim tibi tunc a viro
discedentem feminam nubere non debere, si nulla viri fornicatione
compulsa discesserit. Nec attendis, si nullam vir ejus causam
fornicationis habuerit, non eam discedentem manere innuptam, sed
omnino discedere non debere. Nam utique cui praecipitur, ut si a viro
discesserit innupta permaneat, non discedendi aufertur licentia, sed
nubendi. Quod si ita est, datur ergo licentia feminis quae
continentes esse voluerint, nullum maritorum exspectare consensum, ut
quod dictum est, mulierem a viro non discedere, eis praeceptum esse
videatur; quae possent eligere, non continentiam, sed tale divortium
quo liceret eis in aliorum nuptias convenire. Proinde quae dilexerint
nullum desiderare concubitum, nullum ferre connubium, licebit eis
viros suos etiam sine ulla fornicationis causa relinquere, et innuptas
secundum Apostolum permanere. Et viri similiter (quoniam par forma
est in utrisque), si continentes esse voluerint, etiam uxoribus non
consentientibus deserent eas, et sine ullis nuptiis permanebunt. Tunc
enim eis, ut putas, alia conjugia liceret inquirere, si fornicationis
causa divortium nasceretur. Cum vero ista causa non est, superest,
secundum id quod existimas, ut aut conjux non discedat a conjuge, aut
si discesserit, sine conjugio maneat, aut ad pristinum conjugium
revertatur. Nulla ergo existente causa fornicationis, cuilibet
conjugi licebit unum de tribus eligere: aut non discedere a conjuge;
aut si discesserit, sic manere; aut si non sic manserit, non alterum
quaerere, sed priori se reddere.
|
|