|
23. Consilium non nubendi, de eo esse quod amplius expedit; at
consilium non dimittendi infidelem, de eo esse cujus contrarium non
expedit. Ideo hic, ubi id quod licet non expedit, non potest dici,
Si dimiserit infidelem, bene facit; si non dimiserit, melius facit:
sicut dictum est, Qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat
nuptum, melius facit. Quoniam illud non solum utrumque pariter
licet; unde ad nihil horum praecepto Domini quisque compellitur: sed
etiam utrumque expedit, aliud minus, aliud amplius; unde ad id quod
amplius expedit, consilio Apostoli, quicumque potest capere,
provocatur. Hoc autem ubi de dimittendo vel non dimittendo infideli
conjugio quaeritur, utrumque quidem pariter licitum est per justitiam
quae coram Domino est, et ideo nihil horum Dominus prohibet: sed non
utrumque expedit, propter infirmitates hominum, et ideo id quod non
expedit, Apostolus prohibet; dante sibi Domino liberum prohibendi
locum, quia neque id quod monet Apostolus, prohibet Dominus, neque
id quod prohibet Apostolus, jubet Dominus. Quod nisi ita esset,
neque contra prohibitionem Domini Apostolus aliquid moneret, neque
contra jussionem ejus aliquid prohiberet. Proinde in his duabus
causis, una de nubendo vel non nubendo, altera de infideli conjuge
dimittendo vel non dimittendo, aliquid simile est in verbis Apostoli,
aliquid dissimile. Simile quidem illud quod et ibi dicit, Praeceptum
Domini non habeo, consilium autem do; et hic dicit, Ego dico, non
Dominus. Quale est enim, Praeceptum Domini non habeo; tale est,
Non dicit Dominus: et quale est, consilium do; tale est, ego
dico. Illud autem dissimile est, quia de nubendo et non nubendo
potest dici, hoc bene fieri, illud melius; quoniam utrumque expedit,
minus aliud, magis aliud: at vero de conjuge infideli dimittendo vel
non dimittendo, quoniam unum horum non expedit, aliud expedit, dici
non oportet, Qui dimittit, bene facit; et qui non dimittit, melius
facit: sed dici oportet, Non dimittat; quia etsi licet, non
expedit. Sic ergo possumus dicere melius esse infidelem conjugem non
dimittere, quamvis liceat et dimittere; quemadmodum recte dicimus
melius esse quod et licet et expedit, quam id quod licet, nec
expedit.
|
|