|
24. De conjugibus infidelibus non dimittendis consilium Apostoli
est, non praeceptum. Monitum hic loci de re libera esse, alia tamen
esse monita Apostoli de re imperata. His de causis factum est ut
exponens Domini sermonem, quem prolixum in monte habuit, ubi ventum
est ad quaestionem de conjugibus dimittendis vel non dimittendis,
adhibitis etiam apostolicis testimoniis, dicerem consilium esse
Apostoli, non praeceptum Domini, ubi ait, Caeteris autem ego
dico, non Dominus, monens eos qui haberent conjuges infideles, ut
consentientes habitare secum non dimitterent. Quod utique ideo
monendum, non jubendum fuit, quia non tanto pondere prohibendi sunt
homines facere licita, quamvis non expediant, quanto pondere
prohibentur illicita. Si autem alicubi Apostolus etiam illa quae
jubenda sunt, monere dignatus est, hoc fecit parcendo infirmitati,
non praejudicando jussioni. Unde si dixit, Non ut confundam vos haec
scribo, sed ut filios meos charissimos moneo (I Cor. IV,
14); quid habet quaestionis, ubi ait, Ego dico, non Dominus?
Item ubi ait, Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini,
Christus vobis nihil proderit (Galat. V, 2); numquid etiam hic
dixit, Ego dico, non Dominus? Non sunt itaque ista similia, quia
etiam illa quae jubet Dominus, non est indignum neque contrarium, si
eadem monet Apostolus. Monemus enim quos charos habemus, ut faciant
Domini praecepta, vel jussa. Cum vero ait, Ego dico, non
Dominus; satis ostendit Dominum non prohibere quod ipse prohibebat.
Prohibuisset autem Dominus, si esset illicitum. Ergo secundum ea
quae supra diu diximus, multumque versavimus, licitum erat per
justitiam; sed etiam licitum non erat faciendum propter liberam
benevolentiam.
|
|