|
25. De conjugiis cum infidelibus, Pollentii sententia discutitur.
Aliam esse quaestionem de jam conjunctis, aliam de conjungendis. De
jam conjunctis, non de jungendis agi in loco Apostoli citato.
Illicita et vetita a Domino nunquam expedit facere. Tu autem cui
placet, ita non licere quod non vetat Dominus, sed Apostolus,
quemadmodum non licet quod vetat Dominus, cum exponere voluisses quid
sibi vellet quod ait, Ego dico, non Dominus, cum alloqueretur
fideles quibus essent conjuges infideles; dixisti,
|
“Quia Dominus
jussit ne conjugia sibimet diversae religionis copularentur:”
|
|
et ipsum
adhibuisti testimonium Domini dicentis, Non accipies uxorem filio tuo
a filiabus alienigenarum, ne traducat eum post deos suos, et pereat
anima ejus (Deut. VII, 3, 4). Addidisti etiam verba
Apostoli, ubi dixit, Mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit.
Quod si mortuus fuerit vir ejus, liberata est: cui vult nubat,
tantum in Domino (I Cor. VII, 39): quod ita exposuisti, ut
adjungeres,
Deinde secutus es, et aisti:
|
“Hoc est ergo Domini praeceptum tam in Veteri quam in Novo
Testamento, ut non nisi unius religionis et fidei conjugia sibi
maneant copulata.”
|
|
Si hoc ergo est Domini praeceptum tam in Veteri
Testamento quam in Novo, et hoc jubet Dominus, hoc docet
Apostolus, ut non nisi unius religionis et fidei maneant copulata
conjugia; quare contra hoc Domini jussum, contra doctrinam suam,
contra praeceptum Testamenti Veteris et Novi, jubet Apostolus ut
diversae fidei conjugia maneant copulata?
|
“Quia Paulus, inquis,
Gentium praedicator et apostolus, jam in conjugio positos, non solum
monet, sed etiam jubet, ut si unus aut una a conjugibus credidisset,
alterum vel alteram non credentem, secum tamen habitare consentientem,
non dimitteret.”
|
|
His verbis tuis aliud hoc, aliud esse illud, satis
evidenter ostendis. Illud enim de his conjugiis agitur, quae sibi
primitus copulantur, ne nubat femina non suae religionis viro, vel vir
talem ducat uxorem.
ut dicis,
|
“jubet Deus, docet
Apostolus, utrumque praecipit Testamentum.”
|
|
Hoc autem diversum
esse quis abnuat, ubi agitur non de conjungendis, sed de conjunctis?
Ambo quippe unius ejusdemque infidelitatis fuerunt quando conjuncti
sunt; sed Evangelium cum venisset, alter sine altera, vel altera
sine altero credidit. Si ergo aliud est hoc, quod sine scrupulo
ullius dubitationis apparet, cur fidelem cum infideli in conjugio
permanere, non et Dominus sicut Apostolus jubet? Nisi forte isto
loco vacat, quod tam fidenter ipse ait: An vultis experimentum
accipere ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII,
3)? Et utique Dominus est Christus. Intelligisne quid dicam?
An in hoc explanando aliquanto diligentius immorabor?
26. Attende, ut rem ipsam tanquam in conspectu considerandam
planiore sermone ponamus. Ecce conjuges duo, unius infidelitatis;
ita fuerunt quando conjuncti sunt: nulla de his quaestio est, quae
pertineat ad illam Domini jussionem doctrinamque apostolicam et
praeceptum Testamenti Veteris et Novi, quo prohibetur fidelis cum
infideli copulare conjugium. Jam sunt conjuges, et adhuc ambo sunt
infideles; adhuc tales sunt quales fuerunt antequam jungerentur,
qualesque conjuncti sunt. Venit Evangelii praedicator, credidit
eorum aut unus, aut una; sed ita ut infidelis cum fideli habitare
consentiat. Jubet fideli Dominus ne infidelem dimittat, an non
jubet? Si dixeris, Jubet; reclamat Apostolus, Ego dico, non
Dominus. Si dixeris, Non jubet; causam requiro. Neque illam mihi
responsurus es, quam tuis litteris indidisti,
|
“Quia Dominus
prohibet fideles infidelibus jungi.”
|
|
Hic enim nullo modo est ista
causa: de jam junctis loquimur, non de jungendis. Si ergo tu causam
non invenisti cur non vetet Dominus quod vetat Apostolus; cernis enim
jam, ut existimo, non esse ipsam quam esse putaveras: vide ne forte
illa sit quae mihi visa est, et tunc proferenda, et nunc defendenda;
ut scilicet illud intelligamus dicere Dominum, quod habet coram illo
nullo modo transgredienda justitia, id est, quod ita jubet aut vetat,
ut aliud facere omnino non liceat: quod autem volentis potestati ita
permittit, ut nec agatur nec praetesmittatur illicite; ibi servorum
suorum consilio les cum dare, ut id potius suadeant quod viderint
expedire.
27. Teneatur hic ergo primitus ac maxime, ne committantur
illicita. Ubi autem aliquid ita licitum est, ut aliud facere non sit
illicitum, fiat quod expedit, vel quod magis expedit. Illa igitur
quae Dominus ita dicit ut Dominus, id est, non monentis consilio,
sed dominantis imperio, non facere non licet , et ideo nec expedit.
Dominus itaque praecipit, Mulierem a viro non discedere; quod si
dicesserit, ea utique causa qua discedere licitum est, manere
innuptam, aut viro suo reconciliari (I Cor. VII, 10 et
11). Mulier enim sub viro, vivo marito, juncta est legi; et
vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro (Rom.
VII, 2, 3); quoniam mulier alligata est, quamdiu vir ejus
vivit (I Cor. VII, 39). Unde, Si uxor dimiserit virum
suum et alii nupserit, moechatur (Marc. X, 12); et, Qui
dimissam a viro duxerit, moechatur (Matth. XIX, 9). Ideoque
ex eodem praecepto Domini, Et vir uxorem ne dimittat (I Cor.
VII, 11): quoniam qui dimiserit uxorem suam praeter causam
fornicationis, facit eam moechari (Matth. V, 32). Sed si
propter hanc causam dimiserit, etiam ipse sic maneat: Omnis enim qui
dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur (Luc. XVI,
18).
|
|