|
Dimissa adultera alteram ducens, ut christianam faciat, moechatur.
Haec constituta Domini sine ulla retractatione servanda sunt. Habet
enim haec justitia quae coram illo est, sive approbent, sive improbent
homines: et ideo dici non oportet, propter offensiones hominum, aut
ne impediantur homines ab ea salute, quae in Christo est, non esse
servanda . Quis enim christianus audeat dicere: Ne homines
offendam, aut ut homines Christo acquiram, faciam moechari uxorem
meam, aut ego ipse moechus fiam?
28. Potest enim fieri ut cum adulteram uxorem quisque dimiserit
christianus, ita tentetur, ut aliqua femina quae nondum credidit,
cupiens in ejus nuptias convenire, promittat se futuram esse
christianam, non fallaciter, sed si ei nupserit hoc omnino factura.
Huic itaque hoc connubium recusanti poterit suggerere ille tentator:
Dominus dixit, Quicumque dimiserit uxorem suam praeter causam
fornicationis, et aliam duxerit, moechatur; tu autem qui dimisisti
propter causam fornicationis uxorem, si aliam duxeris, non
moechaberis. Huic talia suggerenti, erudito corde respondeat,
moechari quidem illum gravius qui praeter causam fornicationis uxore
dimissa alteram duxerit; sed etiam illum qui uxore fornicante dimissa
sibi aliam copulavit, non ideo non moechari, quia fornicantem
reliquit: sicut moechatur qui eam quae praeter causam fornicationis
dimittitur, duxerit; nec ideo non moechatur qui eam ducit, quam
dimissam propter causam fornicationis invenerit. Et propterea quod
subobscure apud Matthaeum positum est, quoniam totum a parte
significatum est, expositum esse apud alios , qui totum generaliter
expresserunt, sicut legitur apud Marcum, Quicumque dimiserit uxorem
suam, et aliam duxerit, adulterium committit: et apud Lucam, Omnis
qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur. Non enim
alios dixerunt moechari, alios non moechari, qui dimissis uxoribus
suis duxerint alteras; sed, Quicumque dimiserit: omnem prorsus qui
dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, moechari eum sine ulla
exceptione dixerunt.
|
|