|
29. Adulterinum conjugium inire, ut femina fiat christiana, non
licet. Sed si haec ille christianus responderit tentatori,
intelligens licuisse quidem sibi dimittere adulteram, sed aliam ducere
non licere: quid, si dicat ille tentator, Committe hoc peccatum, ut
acquiras animam Christo in morte infidelitatis positae feminae, quae
parata est, si tibi nupserit, fieri christiana? quid aliud
christianus respondere ad ista debet et dicere, nisi se non posse, si
hoc fecerit, evadere judicium, quod commemoravit Apostolus ubi ait,
Et sicut dicunt quidam nos dicere, Faciamus mala, ut veniant bona;
quorum judicium justum est (Rom. III, 8)? Quomodo autem
poterit esse salubriter christiana, quae cum illo a quo ducitur erit
adultera?
|
|