|
30. Continentiae votum nulla spe compensationis rumpendum. Non
solum autem moechandum non est, quod facit, non quidam, sed omnis qui
dimittit uxorem suam, et ducit alteram, etsi propterea duxerit ut
faciat christianam; sed etiam quisquis non alligatus uxori continentiam
Deo voverit, nullo modo debet ista compensatione peccare, ut ideo
credat uxorem sibi esse ducendam, quia promisit quae nuptias ejus
appetit, futuram se esse christianam. Quod enim cuique antequam
vovisset licebat, cum id se nunquam facturum voverit, non licebit: si
tamen id voverit quod vovendum fuit, sicuti est perpetua virginitas,
vel continentia post experta connubia solutis a vinculo conjugali, vel
ex consensu voventibus et carnalia debita sibi invicem relaxantibus
fidelibus castisque conjugibus; quod alterum sine altera, vel alteram
sine altero vovere fas non est. Haec ergo, et si qua alia sunt quae
rectissime voventur, cum homines voverint, nulla conditione rumpenda
sunt, quae sine ulla conditione voverunt. Quia et hoc Dominum
praecepisse intelligendum est, ubi legitur: Vovete, et reddite
Domino Deo vestro (Psal. LXXV, 12). Unde Apostolus de
quibusdam quae continentiam vovent, et postea nubere volunt, quod eis
antequam vovissent utique licebat: Habentes, inquit, damnationem,
quoniam primam fidem irritam fecerunt (I Tim. V, 12).
31. Nihil ergo expedit quod illicitum est, et nihil quod prohibet
Dominus licitum est.
|
|