|
Consilium Apostoli in iis quae praecepta non sunt, audiendum.
Quaestio de conjugiis difficillima. Alia quaestio Pollentii. Quae
autem nullo Domini constringente praecepto in potestate dimissa sunt,
in his audiatur Apostolus, in Spiritu sancto monens et consulens ut
vel meliora capiantur, vel ea quae non expediunt caveantur. Ibi
audiatur dicens, Praeceptum Domini non habeo, consilium autem do;
et, Ego dico, non Dominus. Ibi si meliora elegerit, qui audit,
Solutus est ab uxore, non quaerat uxorem, quia et si acceperit
uxorem, non peccat: ibi virgo non nubat. Qui enim non dat nuptum,
melius facit; et qui dat nuptum, bene facit. Ibi beatior sit mulier
sic permanendo, quae mortuo viro suo in potestate habet, cui vult
nubere, tantum in Domino. Quod duobus modis accipi potest; aut
christiana permanens, aut christiano nubens. Non enim tempore
revelati Testamenti Novi, in Evangelio vel ullis apostolicis
Litteris sine ambiguitate declaratum esse recolo, utrum Dominus
prohibuerit fideles infidelibus jungi. Quamvis beatissimus Cyprianus
inde non dubitet, nec in levibus peccatis constituat, jungere cum
infidelibus vinculum matrimonii, atque id esse dicat prostituere
Gentilibus membra Christi . Sed quia de iis qui jam conjuncti sunt
alia quaestio est; audiatur et hic Apostolus dicens: Si quis frater
habet uxorem infidelem, et haec consentit habitere cum illo, non
dimittat illam: et si qua mulier habet virum infidelem, et hic
consentit habitare cum illa, non dimmittat virum (I Cor. VII,
12, 13, 25, 27, 38, 39). Et sic audiatur, ut
quamvis fieri licitum sit, quia hoc non dicit Dominus; non tamen
fiat, quia non expedit. Non enim omnia expedire quae licita sunt,
apertissime docet Apostolus (Id., X, 22), sicut supra jam
ostendimus. Propter quodlibet tamen fornicationis genus, sive
carnis, sive spiritus, ubi et infidelitas intelligitur, et dimisso
viro non licet alteri nubere, et dimissa uxore non licet alteram
ducere: quoniam Dominus nulla exceptione facta dicit, Si uxor
dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur; et, Omnis qui
dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur.
32. His ita pro meo modulo pertractatis atque discussis,
quaestionem tamen de conjugiis obscurissimam et implicatissimam esse non
nescio. Nec audeo profiteri omnes sinus ejus, vel in hoc opere, vel
in alio me adhuc explicasse, vel jam posse, si urgear, explicare.
Illud autem unde me itidem in alia scheda consulendum existimasti,
seorsum etiam ego enodare curarem, si mihi aliud quam tibi visum est,
videretur: cum vero eadem sit etiam nostra sententia, non hinc opus
est diutius disputare.
|
|