|
33. Catechumenis in ultimo vitae an dandus Baptismus non
petentibus, nec pro se respondere valentibus. Opinio quorumdam negans
rejicitur, nec tamen damnatur. Catechumenis ergo in hujus vitae
ultimo constitutis, si morbo seu casu aliquo sic oppressi sint, ut
quamvis adhuc vivant, petere sibi tamen Baptismum vel ad interrogata
respondere non possint; prosit eis quod eorum in fide christiana jam
nota voluntas est, ut eo modo baptizentur, quo modo baptizantur
infantes, quorum voluntas nulla adhuc patuit . Non tamen propterea
damnare debemus eos qui timidius agunt, quam nobis videtur agi
oportere, ne de pecunia conservo credita improbius quam cautius
judicare voluisse judicemur. Satis quippe in talibus respiciendum est
illud Apostoli, ubi dicit: Unusquisque nostrum pro se rationem
reddet Deo (Rom. XIV, 12). Non ergo amplius invicem
judicemus. Sunt enim qui vel in his, vel etiam in aliis observandum
putant, quod dixisse Dominum legimus, Nolite sanctum dare canibus,
neque projeceritis margaritas vestras ante porcos (Matth. VII,
6). Et ista Salvatoris verba referentes , baptizare non audent eos
qui pro se respondere nequiverint, ne forte contrarium gerant
voluntatis arbitrium. Quod de parvulis dici non potest, in quibus
adhuc rationis nullus est usus. Sed non solum incredibile est, nec in
fine vitae hujus baptizari catechumenum velle; verum etiam si voluntas
ejus incerta est, multo satius est nolenti dare quam volenti negare,
ubi velit an nolit sic non apparet, ut tamen credibilius sit eum, si
posset, velle se potius fuisse dicturum ea Sacramenta percipere, sine
quibus jam credidit non se oportere de corpore exire.
|
|