|
34. Ut intelligendum dictum Domini, Ne detur sanctum canibus.
Si autem Dominus, ubi ait, Nolite dare sanctum canibus, hoc quod
isti, cavendum putant, vellet intelligi, non ipse suo traditori
dedisset quod in suam ille perniciem, sine culpa dantis, cum dignis
indignus accepit. Unde cum hoc diceret Dominus, credendum est
significare voluisse quod lucem intelligentiae spiritualis immunda corda
non portant. Et si portanda doctor ingesserit, quae non recte
accipiunt, quia non capiunt, vel reprehensionis morsibus lacerant,
vel contemnendo conculcant. Si enim beatus Apostolus, quamvis in
Christo jam renatis, tamen adhuc parvulis, lac dicit se dedisse, non
escam: Necdum enim poteratis, inquit, sed nec adhuc quidem potestis
(I Cor. III, 2); si denique ipse Dominus electis Apostolis
dixit, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare
modo (Joan. XVI, 12): quanto minus possunt ferre, quaecumque
de incorporea luce dicuntur, immundae mentes impiorum?
|
|