|
35. Baptismus in casu proposito dandus catechumenis etiam adulterina
conjugia retinentibus. Reconciliationis poenitenti dandae in periculo
mortis eadem ratio. Sed ut sermo noster ad hoc potius claudatur, unde
sumpsit exordium, ego non solum alios catechumenos, verum etiam ipsos
qui viventium conjugiis copulati retinent adulterina consortia, cum
salvos corpore non admittamus ad Baptismum; tamen si desperati
jacuerint, nec pro se respondere potuerint, baptizandos puto, ut
etiam hoc peccatum cum caeteris lavacro regenerationis abluatur. Quis
enim novit utrum fortassis adulterinae carnis illecebra usque ad
Baptismum statuerant detineri? Si autem ab illa desperatione recreati
potuerint vivere, aut facient quod statuerunt, aut edocti
obtemperabunt, aut de contemptoribus fiet quod fieri etiam de
baptizatis talibus debet. Quae autem Baptismatis, eadem
reconciliationis est causa, si forte poenitentem finiendae vitae
periculum praeoccupaverit. Nec ipsos enim ex hac vita sine arrha suae
pacis exire velle debet mater Ecclesia.
|
|