|
2. Non licere conjugi discedere nisi ex fornicationis causa. Et ubi
est quod idem apostolus, nec ad tempus, ut vacetur orationi, nisi ex
consensu, voluit conjuges carnali fraudare invicem debito? Quomodo
salvum erit quod ait, Propter fornicationes autem unusquisque uxorem
suam habeat, et unaquaeque virum suum habeat. Uxori vir debitum
reddat, similiter autem et uxor viro. Uxor non habet potestatem
corporis sui, sed vir; similiter et vir non habet potestatem corporis
sui, sed mulier (I Cor. VII, 2-5)? Hoc quomodo verum
erit, nisi quia nolente conjuge, non licet conjugi continere? Nam si
licet mulieri sic dimittere virum, ut maneat innupta, non vir habet,
sed ipsa sui corporis potestatem: quod etiam de viro intelligitur.
Deinde cum dictum est, Quicumque dimiserit uxorem suam, excepta
causa fornicationis, facit eam moechari (Matth. V, 32);
quomodo dictum intellecturi sumus, nisi prohibitum esse homini
dimittere uxorem, si nulla causa fornicationis exstiterit? Et dictum
est quare, ne scilicet faciat eam moechari: utique ideo, quia etiamsi
non ipsa dimiserit, sed dimissa fuerit, erit moecha, si nupserit.
|
|