|
Locus Apostoli de muliere quae a viro fornicante discedit,
intelligendus. Propter hoc ergo tam magnum malum, non licet homini
dimittere uxorem, nisi ex causa fornicationis. Tunc enim non ipse
dimittendo facit adulteram, sed dimittit adulteram. Quid si ergo
dicat, Dimitto quidem uxorem meam sine ulla causa fornicationis, sed
continens permanebo? ideone dicemus eum impune fecisse quod fecit?
Quis hoc dicere audebit, qui voluntatem Domini haec dicentis
intelligit? Quoniam nec continentiae causa dimitti conjugem voluit,
qui solam causam fornicationis excepit.
3. Redeamus igitur ad ipsa Apostoli verba dicentis, His autem qui
sunt in conjugio praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non
discedere; quod si discesserit, manere innuptam; et eum velut
interrogemus, et tanquam praesentem quodam modo consulamus: Cur
dixisti, Apostole, quod si discesserit, manere innuptam? Licetne
discedere, an non licet? Si non licet, cur praecipis discedenti ut
maneat innupta? Si autem licet, profecto est aliqua causa qua
liceat. Haec autem inquisita non invenitur, nisi quam solam Salvator
excepit, id est, causa fornicationis. Ac per hoc non praecepit
Apostolus mulierem, si discesserit, manere innuptam, nisi quae illa
causa discedit a viro, qua sola ei licitum est discedere a viro. Ubi
enim dicitur, Praecipio non discedere; quod si discesserit, manere
innuptam; absit ut contra hoc praeceptum faciat, quae sic discedit ut
innupta permaneat. Nisi ergo illa intelligatur cui licet discedere
(non autem licet nisi viro fornicante), quomodo jubetur innupta, si
discesserit, permanere? Quis est qui dicat: Si discesserit mulier a
viro non fornicante, innupta permaneat, cum ei nisi a viro fornicante
discedere omnino non liceat? Sensus itaque iste tuus quantum
adversetur vinculo conjugali, ubi Dominus nec continentiam voluit
suscipi, nisi pari concordique consensu, puto quod jam intelligas.
|
|