|
4. Apostolus male intellectus de muliere ob continentiae placitum
discedente. Sed rem ipsam paulo apertius proloquamur, et quasi
constituamus ante oculos. Ecce placuit continentia mulieri, viro non
placuit: discessit ab eo mulier, et coepit vivere continenter, ipsa
scilicet casta mansura, sed factura, quod Dominus non vult,
adulterum virum; qui cum se non continuerit, alteram quaeret. Quid
sumus dicturi mulieri, nisi quod dicit Ecclesiae sana doctrina?
Redde debitum viro, ne dum tu quaeris unde amplius honoreris, ille
unde damnetur inveniat. Hoc enim et illi diceremus, si te nolente
continere voluisset. Non enim habes potestatem corporis tui, sed
ille: sicut nec ille habet potestatem corporis sui, sed tu. Nolite
invicem fraudare, nisi ex consensu. Cum haec atque hujusmodi plura
quae ad hoc pertineant dixerimus, placetne tibi ut nobis mulier ex ista
tua ratione respondeat? Ego Apostolum audio dicentem, Praecipio
mulierem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam,
aut viro suo reconciliari: ecce discessi, nolo reconciliari viro, sed
innupta permaneo. Non enim ait, Si discesserit, manere innuptam,
donec viro suo reconcilietur; sed, manere, inquit, innuptam, aut
viro suo reconciliari. Hoc, inquit, faciat, aut illud: unum e
duobus eligendum permisit; non autem in horum alterum compulit.
Manere innupta eligo, ac sic praeceptum impleo. Corripe, argue,
increpa, utere qua volueris severitate, si nupsero.
|
|