|
5. Refutatur illa interpretatio Apostoli. Quid huic contradicam;
nisi, Apostolum non bene intelligis? Neque enim ille praecepisset,
si a viro discesserit, innuptam manere mulierem, nisi eam cui
discedere licuisset, illa una videlicet causa, quae ibi propterea
tacita est, quia notissima est, hoc est, fornicationis. Hanc enim
solam Deus magister excepit, cum de dimittenda loqueretur uxore;
deditque intelligi talem formam etiam in viro esse servandam: quoniam
non solum mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir; sed
similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. Cum
ergo tuum maritum arguere de fornicatione non possis, quomodo putas
quod ab eo discedis non nubendo excusare, a quo tibi non licet omnino
discedere? Cum haec a nobis mulier audierit, puto quod nolis eam sic
respondere, ut dicat propterea se manere innuptam, quia sine ulla viri
fornicatione discessit; nam si ille fornicatus esset, non solum sibi
discedere, verum etiam nubere licuisset.
|
|