|
6. Pollentii sententia, mulieri ab adultero discedenti nuptias cum
alio non esse praecepto vetitas, sed tantum propter opprobrium
vitandas. Nequaquam hoc illa diceret, cum et ipse sis verecundatus
istam mulieribus dare licentiam. Dixisti enim:
|
“Si vir uxorem
adulteram dimiserit, et aliam duxerit, mulier tantum opprobrium
habebit. Si autem mulier supra dicta causa virum dimiserit, et alii
nupserit, non vir tantum, sed et mulier opprobrium habebit.”
|
|
Cujus
sententiae tuae rationem reddens: Dicent enim, inquis, eam ideo
discessisse, ut alium virum sibi conjungeret, etsi talis forte fuerit
qualis a quo discessit; perquam facile enim viris est, in hoc morbi
vitium irruere. Si autem et ipsum dimiserit, et alii nupserit, magis
magisque dicent eam numerositatem virorum appetisse.
Hac reddita
ratione concludis, et dicis:
|
“His ergo pertractatis vel etiam
discussis, oportet mulierem virum tolerare, aut innuptam manere.”
|
|
Bonum plane dedisti consilium mulieribus, ut cum sciant sibi esse
permissum, si adulteros viros dimiserint, aliis conjugari, non tamen
faciant propter opprobrium; sed potius tolerent etiam adulteros viros,
ne videantur hac occasione multis velle misceri, eo quod difficile sit
ut non talem inveniat mulier cui nubat, qualis fuerit quem dimisit,
quoniam valde in hunc morbum sunt proclives viri. Cum ergo nos dicimus
etiam illi mulieri, quae virum fornicantem dimiserit, alteri nubere
non licere, tu autem dicis licere quidem, sed non expedire; utrique
procul dubio dicimus eam quae fornicantem virum dimittit, nubere non
debere. Verum hoc interest, quod nos, quando conjuges ambo
christiani sunt, mulieri, si a viro fornicante discesserit, dicimus
non licere alteri nubere, a viro autem non fornicante non licere omnino
discedere: tu vero dicis, si mulier a viro non fornicante
discesserit, non ei licere alteri nubere, propter praeceptum; si
autem a fornicante discesserit, non ei expedire nubere propter
opprobrium. Mulierem itaque non nupturam discedere a viro, sive
fornicante, sive non fornicante, permittis.
|
|