|
7. Praecipi ut innupta maneat etiam quae ab adultero discedit.
Porro beatus Apostolus, imo per Apostolum Dominus, quia mulierem
non permittit a viro non fornicante discedere; restat ut eam
prohibeat, si discesserit, nubere, quam permittit a fornicante
discedere. De qua enim dicitur, Si a viro discesserit, non nubat;
ea conditione discedere permittitur, ut non nubat. Si ergo elegerit
non nubere, non est cur prohibeatur discedere. Sicut illa de qua
dicitur, Si se non continet, nubat (I Cor. VII, 9); hac
utique conditione non continere permittitur, ut tamen nubat. Si ergo
elegerit nubere, cogi non potest continere. Sicut ergo ista
incontinens compellitur nubere, ut possit quod non continet non esse
damnabile: sic a viro illa discedens, innupta compellitur permanere,
ut possit quod discedit non esse culpabile. Culpabiliter autem a viro
non fornicante discedit, etiamsi innupta permanserit. Illa ergo
innupta manere praecipitur, si discesserit, quae a fornicante
discedit. Quae cum ita se habeant, si eo modo intellexerimus
Apostolum, ut mulieribus dicamus, Ita nolite discedere a viris
vestris etiam pudicis, ut si discedere volueritis, innuptae maneatis;
omnes quibus placuerit continentia, etiam non consentientibus viris,
existimabunt sibi licere discedere. Quod procul dubio quia permittere
non debemus, restat ut quod dictum est, si discesserit, manere
innuptam, de illa dictum docere debeamus, cui licere discedere, non
utique nisi a fornicante, didicimus. Ne si aliter docuerimus,
obtentu continentiae perturbemus christiana conjugia, et contra
misericordissimum Domini praeceptum dimissos a continentibus mulieribus
incontinentes viros, vel a continentibus viris incontinentes mulieres
in adulteria compellamus.
|
|