|
8. Parem esse in ea re formam viri et mulieris. Illud ergo quod
Dominus, non quidem in sermone ipso qui exponebatur a nobis, sed
tamen alibi ait, Quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ex causa
fornicationis, et aliam duxerit, moechatur (Matth. XIX, 9),
si hoc modo intelligendum est, ut quicumque causa fornicationis
dimiserit et aliam duxerit, non moechetur; non videtur in hac causa
par forma esse mariti et uxoris: quandoquidem mulier etiamsi causa
fornicationis discesserit a viro et alii nupserit, moechatur; vir
autem si eadem causa uxorem dimiserit et aliam duxerit, non moechatur.
At si par forma est in utroque, uterque moechatur, si se alteri
junxerit, etiam cum se a fornicante disjunxerit. Parem vero esse
formam in hac causa viri atque mulieris, ibi ostendit Apostolus (quod
saepe commemorandum est), ubi cum dixisset, Uxor non habet
potestatem corporis sui, sed vir; adjecit atque ait, Similiter et
vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier.
|
|