|
CONSPECTUS |
Redarguitur Pollentius, adulterio putans perinde atque morte solvi conjugium, eoque trahens illud Apostoli ad Corinthios, Quod si mortuus fuerit vir ejus, liberata est; ut mortuum hoc loco velit etiam adulterum intelligi. Argumenta deinde ejus reliqua diluuntur, et varia quae suboriri timet incommoda, nisi repudiata adultera ducere alteram viro liceat, refutantur. |