|
8. Nolens reconciliari adulterae uxori non potest alteri nubere.
Quibus consideratis atque tractatis, si communis conditio, commune
malum, commune periculum, commune vulnus, communis salus, fideliter
et humiliter cogitetur; non erit turpis, neque difficilis, etiam post
perpetrata atque purgata adulteria reconciliatio conjugum, ubi per
claves regni coelorum non dubitatur fieri remissio peccatorum: non ut
post viri divortium adultera revocetur, sed ut post Christi consortium
adultera non vocetur. Verum ecce non fiat, nemo compellit, quia
forte lex aliqua hujus saeculi vetat secundum terrenae civitatis modum,
ubi cogitata non est abolitio criminum per sanguinem sanctum.
Suscipiatur ergo continentia, quam nulla lex prohibet; in alia non
eatur adulteria. Et quid ad nos, si nec saltem divina miseratione
mundata marito reconcilietur adultera, dum tamen non reconciliatis
adulteris, non alia fiant quasi connubia, quae convincuntur esse
adulteria? Mulier enim alligata est, quamdiu vir ejus vivit (I
Cor. VII, 39). Ergo consequenter et vir alligatus est,
quamdiu mulier ejus vivit. Haec alligatio facit ut aliis conjungi sine
adulterina copulatione non possint. Unde necesse est ex duobus
conjugibus quatuor adulteros fieri, si et illa alteri nupserit, et
ille alteram duxerit . Quamvis enim sceleratius moechetur, qui non
causa fornicationis uxore dimissa alteram ducit; quod genus adulterii
commemoravit Matthaeus: tamen non solum ipse moechatur, sed, sicuti
est apud Marcum, Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit,
adulterium committit super eam; et si uxor dimiserit virum suum, et
alii nupserit, maechatur (Marc. X, 11 et 12); et sicuti est
apud Lucam, Omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram,
moechatur; et qui dimissam a viro duxerit, moechatur (Luc. XVI,
18). De quibus testimoniis jam satis in libro superiore disserui.
|
|