|
9. Incontinentium querelas adversus legem Christi vetantis alteri
nubere dimissa adultera, frustra objectari. Si incontinentium
querelae admittantur, permittenda adulteria in multis casibus.
Justior videbitur querela mulieris praeter fornicationem dimissae et
nubere alteri cupientis. Sed respondes mihi:
|
“Continenter vivere
paucorum est; et ideo qui fornicantes conjuges dimiserunt, quoniam non
possunt reconciliari, tantum se vident periclitari, ut legem Christi
non humanam, sed feralem pronuntient.”
|
|
O frater, quantum ad
incontinentes pertinet, multas querelas habere possunt, quibus, ut
dicis, legem Christi feralem pronuntient, non humanam. Et tamen non
propter illos Evangelium Christi pervertere, vel mutare debemus. Te
quippe sola eorum querela permovet, qui conjuges causa fornicationis
intercedente dimittunt, si alias ducere non sinantur: quoniam
continere paucorum est, atque ad id debent laude adhortari, non lege
compelli. Itaque si dimissa adultera non ducitur altera, justam
querelam, sicut putas, habebit hominum incontinentia. Sed attende
quam plura sunt, ubi si querelas incontinentium velimus admittere,
necesse nobis erit adulteria facienda permittere . Quid si enim aliquo
diuturno et insanabili morbo corporis teneatur conjux, quo concubitus
impeditur ? quid, si captivitas, vel vis aliqua separet, ita ut
sciat vivere maritus uxorem, cujus sibi copia denegatur? censesne
admittenda incontinentium murmura, et permittenda adulteria? Quid in
hoc ipso unde interrogatus est Dominus, responditque fieri non
debere, sed ad duritiam cordis illorum Moysen permisisse dari libellum
repudii, et quacumque causa dimittere conjugem? nonne lex Christi
incontinentibus displicet, qui uxores litigiosas, injuriosas,
imperiosas, fastidiosas, et ad reddendum debitum conjugale
difficillimas, repudio interposito abjicere volunt, et alteras
ducere? Jam ergo, quia istorum incontinentia legem Christi horruit,
ad eorum lex Christi arbitrium commutanda est?
10. Jam porro si maritum relinquat uxor, vel maritus uxorem, non
causa fornicationis, sed potius continentiae, sitque incontinens cui
repudium propter hoc datur; quaero utrum non erit adulter vel
adultera, si alteri copuletur? Si, Non erit, dicitur; Domino
contradicitur, cujus haec verba sunt: Dictum est autem, Quicumque
dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. Ego autem dico
vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta causa
fornicationis, facit eam moechari; et qui dimissam duxerit, adulterat
(Matth. V, 31 et 32). Ecce dimissa est, non dimisit; et
quia continere paucorum est, incontinentiae cessit et nupsit; et tamen
adulter adulteram duxit. Ambo rei, ambo damnandi sunt; et quae
nupsit vivo marito, et qui duxit eam cujus vivit maritus. Numquid hic
legem Christi dicimus inhumanam, qua constituitur rea tanti criminis
atque punitur, quam vir nulla ejus praecedente fornicatione dimisit,
et quia paucorum est continere, dimittendo compulit nubere? Cur non
hic dicimus habendum esse pro mortuo, qui male dimittendo prior
conjugale vinculum rupit? Nam qua ratione dicturus es eum rupisse
vinculum conjugale, qui licet sit moechus, non dimisit uxorem; et eum
non rupisse, qui etiam castam dimisit uxorem? Ego autem dico in
utroque manere hoc vinculum, quo mulier alligata est, quamdiu vir ejus
vivit, sive continens, sive moechus: et ideo moechari eam quae
dimissa nupserit, et moechari eum qui dimissam duxerit, sive a
moecho, sive a continente dimissa sit; quoniam mulier alligata est,
quamdiu vir ejus vivit. Sed nunc de querelis incontinentium
disputamus. Quid enim videtur justius hujus mulieris querela, quae
dicit: Dimissa sum, non dimisi; et quoniam continere paucorum est,
non me continui, ne fornicarer nupsi; et dicor moechata, quia nupsi?
Numquid propter hujus quasi justam querelam, legem censebimus mutandam
esse divinam, ut istam non judicemus adulteram? Absit. Sed
respondebis non eam debuisse dimitti, quia fornicationis nulla causa
praecesserat. Verum dicis: nam peccatum mariti ejus Dominus
expressit, ubi ait, Qui dimiserit uxorem suam, excepta causa
fornicationis, facit eam moechari. Sed numquid ista ideo nubendo
postea non peccavit, quia prius dimittendo ille peccavit? Quid ergo
ei prodest, quod de lege Christi mulier incontinens queritur, nisi ut
murmurans puniatur?
|
|