|
11. Objectio alia Pollentii ut saltem filiorum gignendorum causa
liceat alteram ducere dimissa adultera. Jam nunc etiam illa videamus
quae alio loco interponens addidisti, neque ad ea respondere voluisti:
ubi te movet, et miseraris hominem qui cubare cum adultera, etiamsi
non incontinentia, certe filiorum procreandorum necessitate
compellitur, si non ei licet sic eam dimittere, ut ea vivente alteram
ducat. Unde recte movereris, si adulterium non esset, quamvis
adultera viva uxore, alteram ducere. Si autem adulterium est, ut ea
quae sunt disputata docuerunt, quid obtenditur procreandorum causa
filiorum? Non enim propterea flagitiorum est permittenda licentia:
aut vero tam cavendum est sine posteris mori, quam eligendum in
posterum vivere? quod non sinentur adulteri, quos necesse est post
primam mortem secundae mortis aeternitate damnari. Nam procreandorum
filiorum ista causatio, etiam non adulteras, sed castissimas feminas,
si forte sint steriles, cogit dimitti, et alteras duci: quod tibi
existimo non placere.
12. Quapropter si causa incontinentiae non sunt excusanda
adulteria, quanto minus excusantur procreandorum causa filiorum?
|
|