|
Nuptias hoc tempore filiorum causa iis tantum eligendas esse, qui se
continere non possunt. Illi quippe infirmitati, hoc est,
incontinentiae voluit Apostolus subveniri honestate nuptiarum. Non
enim ait, Si filios non habet, nubat; sed, Si se non continet,
nubat (I Cor. VII, 9). Filiorum quidem propagine compensatur
quod incontinentiae nubendo ceditur. Nam utique incontinentia vitium
est, conjugium autem non est vitium; et ideo fit per hoc bonum, ut
illud veniale sit malum. Cum sint ergo nuptiae causa generandi
institutae, ea causa fiebant a Patribus, qui tantum officio generandi
feminis, sed non illicite, miscebantur. Erat enim tunc quaedam
propagandi necessitas, quae nunc non est: quoniam tempus amplectendi,
sicut scriptum est, quod utique tunc fuit; et tempus continendi ab
amplexu (Eccle. III, 5), quod nunc est. De quo tempore
Apostolus loquens ait: De caetero, fratres, tempus breve est;
reliquum est ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint (I
Cor. VII, 29). Unde nunc rectissime dicitur, Qui potest
capere, capiat (Matth. XIX, 12): qui autem se non continet,
nubat. Tunc ergo etiam continentia propter propagationem filiorum in
nuptias descendebat officio : nunc autem vinculum nuptiale
incontinentiae subvenit vitio; ut ab eis qui se non continent, non per
turpitudinem stuprorum, sed per honestatem conjugiorum, fiat
propagatio filiorum. Cur ergo non dixit Apostolus, Si filios non
habet, nubat? Quia scilicet hoc tempore continendi ab amplexu, non
est necesse filios propagare. Et quare dixit, Si se non continet,
nubat? Utique propterea, ne per incontinentiam cogatur adulterare.
Si ergo se continet, nec nubat, nec generet. Si autem se non
continet, licite nubat, ne turpiter generet, aut turpius concumbendo
non generet. Quanquam hoc quod ultimum dixi, nonnulli faciant etiam
licite conjugati. Illicite namque et turpiter etiam cum legitima uxore
concumbitur, ubi prolis conceptio devitatur. Quod faciebat Onan
filius Judae, et occidit illum propter hoc Deus (Gen.
XXXVIII, 8-10). Propagatio itaque filiorum, ipsa est
prima et naturalis et legitima causa nuptiarum: ac per hoc qui propter
incontinentiam conjugantur, non sic debent temperare malum suum, ut
bonum exterminent nuptiarum, id est, propaginem filiorum. De
incontinentibus quippe loquebatur Apostolus, ubi ait: Volo igitur
juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam
occasionem dare adversario maledicti gratia. Jam enim conversae
quaedam sunt retro post satanam (I Tim. V, 14 et 15). Cum
itaque dicebat, Volo juniores nubere; hoc utique monebat propter
ruinam incontinentiae fulciendam. Sed ne forte ab eis sola carnalis
concupiscentiae cogitaretur infirmitas, cui tantummodo esset opere
connubii serviendum, nuptiarum autem vel contemneretur vel negligeretur
bonum; continuo subjunxit, filios procreare, matresfamilias esse.
Qui vero eligunt continere, aliquid utique melius eligunt quam est
nuptiarum bonum, hoc est, generatio filiorum. Unde si eligitur
continentia, ut bono nuptiarum melius aliquid capessatur; quanto
potius custodienda est, ut adulterium caveatur? Cum enim dixisset
Apostolus, Quod si se non continet, nubat: Melius est enim,
inquit, nubere quam uri (I Cor. VII, 9). Non dixit,
Melius est moechari quam uri.
|
|