|
13. Nolentes reconciliari conjugibus adulteris, continentiam
custodiant. Non est igitur ad quod exhortemur eos qui reconciliari
timent conjugibus adulteris poenitendo sanatis, nisi ad custodiendam
continentiam. Quoniam mulier alligata quamdiu sive moechus sive castus
vir ejus vivit, moechatur si alteri nupserit; et vir alligatus quamdiu
sive moecha sive casta uxor ejus vivit, moechatur si alteram duxerit.
Haec namque alligatio quando quidem non solvitur, etiamsi per repudium
conjux a casto conjuge separetur; multo minus solvitur, si non
separata moechetur. Ac per hoc non eam solvit, nisi mors conjugis,
non in adulterium corruentis, sed de corpore exeuntis. Quapropter si
recesserit mulier ab adultero viro, et ei reconciliari non vult,
maneat innupta; et si dimiserit vir adulteram mulierem, et eam non
vult recipere nec post poenitentiam, custodiat continentiam: etsi non
ex voluntate eligendi potioris boni, certe ex necessitate vitandi
perniciosi mali. Ad hoc exhortarer, etiamsi uxor esset in languore
insanabili atque diuturno, etiamsi alicubi esset corpore separata, quo
maritus non posset accedere: postremo ad hoc exhortarer, etiamsi
mulier volens vivere continenter, quamvis contra disciplinam, quia non
ex consensu, tamen pudicum pudica dimitteret. Puto enim christianum
neminem reluctari, adulterum esse qui vel diu languente, vel diu
absente vel continenter vivere cupiente sua uxore, alteri commixtus est
feminae. Sic ergo et dimissa adultera, adulter est cum altera:
quoniam non ille, aut ille; sed, Omnis qui dimittit uxorem suam, et
ducit alteram, moechatur (Luc. XVI, 18). Quapropter si a
conjugali vinculo immunis minus appetitur vita sanctorum, exhorreatur
poena moechorum; et timore saltem frenetur concupiscentia, si amore
non eligitur continentia. Si enim ubi est timor, operetur labor; ubi
erat labor, erit et amor. Non enim confidendum est de nostris
viribus; sed oratio adjungenda conatibus, ut impleat bonis, qui
deterret a malis.
|
|