|
14. Objectio alia, hac sententia excludi benignitatem, ut mariti
velint puniri adulteras, quibus mortuis ducere alias possint.
Respondeamus etiam ad illud, ubi putas maritos ad puniendas adulteras
sine ulla miseratione compelli; cum volunt eas mori, si eis viventibus
non licet eis alteras ducere. Quam crudelitatem volens exaggerare
dixisti: Non mihi videtur, amantissime pater, hic divinus esse
sensus, ubi benignitas et pietas excluditur. Ita istud dicis, quasi
propterea mariti parcere debeant adulteris feminis, quia licet eis
alteras ducere; ut si non licet, non parcant ut liceat. Quinimo
propterea debent peccatricibus praebere misericordiam, ut et ipsi pro
suis peccatis misericordiam consequantur. Et multo magis hoc eis
faciendum est, qui dimissis uxoribus adulteris cupiunt vivere
continenter. Tanto quippe debent esse misericordiores, quanto volunt
esse sanctiores: ut et ad castitatem in se ipsis servandam divinitus
adjuventur, dum castitatem ab uxoribus violatam nec ipsi humanitus
ulciscuntur. Et maxime vox illa dominica est eis in memoriam
revocanda: Qui sine peccato est, prior in illam lapidem jaciat
(Joan. VIII, 7). Non, Qui sine ipso peccato est, quoniam
loquimur de pudicis viris ; sed, Qui sine peccato est: quod si esse
se dixerint, se ipsos seducunt, et veritas in eis non est (I Joan.
I, 8). Porro si non se seducunt, et est in eis veritas, non erit
in eis cruenta severitas. Scientes enim se non esse sine peccato,
dimittunt ut dimittatur eis; nec ab eis benignitas et pietas excluditur
. Magis enim haec excluduntur, si peccatis conjugum ab eis impetret
veniam licentia libidinis, non cura pietatis; id est, ut propterea
parcant quia licet eis alteras ducere, et non potius propterea quia
volunt et sibi Dominum parcere.
15. Quanto itaque melius, et honestius, christiana denique
professione dignius, ut parcant adulterarum sanguini uxorum, quod
scriptum est eis dicimus, Dimitte injustitiam proximo tuo, et tunc
precanti tibi peccata solventur. Homo homini conservat iram, et a
Domino quaerit medelam? Super hominem similem sibi non habet
misericordiam, et de peccatis suis deprecatur? Cum ipse caro sit,
conservat iracundiam? quis propitiabitur peccatis illius (Eccli.
XXVIII, 2-5); et de Evangelio, Dimittite, et dimittetur
vobis (Luc. VI, 37); ut possimus dicere, Dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth.
VI, 12); et de Apostolo, Nulli malum pro malo reddentes
(Rom. XII, 17): et si qua sunt hujusmodi in Scripturis
sanctis, quibus, ad ulciscendum quando humanus animus excitatur, quia
christianus est, mitigatur?
|
|