|
Mariti ad parcendum adulteris uxoribus, non licentia libidinis, sed
cura pietatis adducantur. Quanto, inquam, melius ista dicimus, quam
ut dicamus, Tantum adulteras istas dimittite, et earum nolite
sanguinem quaerere; quidquid doloris ex earum flagitiis habetis,
consolabuntur vos aliae quas duxeritis: merito enim velletis istas de
viventium numero auferre, si earum vita impedimento esset, quominus
alias duceretis; nunc vero, etiam istis viventibus cum liceat alia
vobis matrimonia providere, quid eas tantopere vultis occidere? Haec
si dicimus, nonne attendis quam nostra suasio longe sit a charactere
christiano : quia et falsum dicimus, eis licere quod non licet, hoc
est, istis viventibus ut aliis copulentur; et si propterea illis
pepercerint, non parcent propter pietatem, sed propter aliarum
nuptiarum liberam potestatem. Postremo quaero abs te, utrum marito
christiano liceat vel secundum veterem Dei legem, vel Romanis legibus
adulteram occidere ? Si licet, melius est ut ab utroque se temperet,
id est, et a licito illa peccante supplicio, et ab illicito illa
vivente conjugio. Quod si alterutrum eligere perseverat, satius est
ei facere quod licet, ut adultera puniatur, quam id quod non licet,
ut ipsa viva ille moechetur. Si autem quod verius dicitur, non licet
homini christiano adulteram conjugem occidere, sed tantum dimittere;
quis est tam demens qui ei dicat, Fac quod non licet, ut tibi liceat
quod non licet? Cum enim utrumque secundum legem Christi illicitum
sit, sive adulteram occidere, sive illa vivente alteram ducere, ab
utroque abstinendum est, non illicitum pro illicito faciendum. Si
enim facturus est quod non licet, jam faciat adulterium, et non faciat
homicidium; ut vivente uxore alteram ducat, et non humanum sanguinem
fundat. Quod si est utrumque nefarium, non debet alterum pro altero
perpetrare, sed utrumque vitare.
|
|