|
16. Objectatur incontinentem, si adulterae uxori suae mortem
accusando procurarit, veniam accepturum per Baptismum aut
reconciliationem, quae sibi alioquin perpetuo adultero denegarentur.
Graviora contra Pollentii opinionem excogitari posse, quam quae ab
illo objectantur incommoda. Hic video quid dici ab incontinentibus
possit: quod videlicet qui dimittit et vivere permittit adulteram, si
alteram duxerit, quamdiu prior illa vivit, perpetuus adulter est, nec
agit poenitentiam fructuosam a flagitio non recedens; nec si
catechumenus est, ad Baptismum admittitur, quoniam ab eo quod impedit
non mutatur; nec reconciliari poenitens potest in eadem nequitia
perseverans: si autem accusando adulteram occiderit, hoc peccatum
quoniam transactum est, et in eo non permanet, et si a catechumeno
factum est, Baptismate abluitur; et si a baptizato, poenitentia et
reconciliatione sanatur. Sed numquid propterea dicturi sumus
adulterium non esse adulterium, quod sine dubio committitur, si
conjuge adultera vivente altera ducitur? Sed hoc adulterii genere
excepto, nempe non dubitas esse adulterium, si quisquam ducat viventis
uxorem a viro suo per libellum repudii sine ulla mulieris fornicatione
dimissam. Quid ergo, cum viderit se nec ad Baptismum admitti, si
catechumenus, nec utiliter agere poenitentiam, si baptizatus hoc
fecit, non corrigendo et relinquendo quod fecit, si eum voluerit et
potuerit occidere cujus duxit uxorem, ut hoc scelus vel Baptismate
diluatur, vel poenitendo solvatur, atque ita etiam illud adulterium
non permaneat, evacuata muliere a lege viri post mortem viri, sed de
transacto quod factum est, per poenitentiam satis fiat, vel
regeneratione deleatur; numquid propterea est accusanda lex Christi,
tanquam compulerit fieri homicidium, cum sine crimine fornicationis
repudiatam ducere, dicit esse adulterium?
17. Hic enim, si parum quid loquamur attendimus, multo graviora
dici possunt quam ipse dixisti. Nam tu dum non vis esse adulteria, si
aliae ducantur dimissis adulteris, hoc invenisti: Quoniam si haec
adulteria dixerimus, cogentur mariti occidere adulteras, quarum vita
impediuntur alteras ducere. Atque ut hoc exaggerares, dixisti: Non
mihi videtur, amantissime pater, hic divinus esse sensus, ubi
benignitas et pietas excluditur. Si ergo quispiam nolens credere esse
adulterium quando a marito sine fornicationis crimine repudiata ab
altero ducitur, et hoc contra te inveniat, quia ista ratione suadetur
hominibus homicidia perpetrare, et earum maritos, quas eo modo
repudiatas duxerint, vel insidiis quibus potuerint, vel calumniis
appetere, vel aliquibus veris criminibus accusare et occidere, ut eis
mortuis esse possint conjugia, quae vivis fuerant adulteria; nonne id
exaggerando tibi dicturus est, Non mihi videtur, amantissime frater,
hic divinus esse sensus, ubi non solum benignitas et pietas
excluditur, sed etiam ingens malignitas et impietas excitatur?
Quandoquidem multo est levius et tolerabilius, ut adulteras mariti,
quam ut maritos adulteri occidant. Placetne tibi, ut propter
vanissimam invidiam, dominicae defensionem sententiae deseramus, vel
eam insuper accusemus, dicentes non debere adulterium vindicari ,
etiamsi praeter causam fornicationis repudiata a viro alteri
conjugetur, ne maritum ejus a quo dimissa est compellatur occidere,
dum adulterium in connubium cupit viri prioris morte convertere? Scio
hoc tibi non placere, ut propter hanc vanissimam invidiam, lex
Christi, cum vera inveniatur et sana, dura et inhumana dicatur. Sic
itaque non tibi debet videri ideo negandum esse adulterium, quando
uxore adultera vivente altera ducitur, quia potest maritus per hoc cogi
adulteram occidere, dum cupit sibi licere illa exstincta alteram
ducere, si hoc ea vivente non licet facere. Quid si enim et illud
dicant christianae fidei detractores, cogi homines occidere uxores suas
insidiarum sceleribus, quas molestas ferre non possunt, sive diuturno
languore laborantes et pati concubitum non valentes, sive pauperes,
sive steriles, sive deformes, aliarum spe ducendarum, sanarum,
opulentarum, fecundarum, pulcherrimarum; quia eas quas perpeti
nolunt, praeter causam fornicationis repudiare non licet et alteras
ducere, ne perpetuo devincti adulterio, nec baptizari possint, nec
poenitendo sanari? Numquid propterea ne ista homicidiorum scelera
perpetrentur, dicturi sumus, non esse adulteria, repudiatis praeter
causam fornicationis uxoribus, sibi alteras copulare?
|
|