|
18. Incommodum aliud contra Pollentii sententiam. Jam vero ex hoc
quod sapis non esse adulterium, si vir uxorem causa fornicationis
abjecerit, et alteram duxerit; nonne arbitraris cavendum, ne discant
viri uxores suas, quas propter alias innumerabiles causas ferre non
possunt, moechari cogere, ut ab eis vinculo conjugali per
fornicationem, sicut putas, soluto, liceat eis alteras ducere; et ex
eo quod illas moechari coegerunt, aut Baptismate ablui, aut
poenitendo sanari, quoniam illis et gratia et medicina negabitur
quamdiu cum adulteris vivent, si prioribus praeter causam fornicationis
repudiatis alteras duxerint? Nisi forte quis dicat, neminem posse
uxorem suam moechari facere, si pudica est: et tamen Dominus, Omnis
qui dimiserit, inquit, uxorem suam, praeter causam fornicationis,
facit eam moechari (Matth. V, 33). Utique propterea, quia cum
esset pudica cum viro, tamen dimissa cogitur per incontinentiam vivo
priore alteri copulari, et hoc est moechari. Quod si hoc ista non
fecerit, tamen ille quantum in ipso est facere compulit; et hoc ei
Deus peccatum, etiamsi illa casta permaneat, imputabit Sed quis
nesciat quam sint rarissimae, quae ita pudice vivant cum viris, ut
etiamsi ab eis dimittantur, alios non requirant? Incomparabiliter
quippe numerus est amplior feminarum, quae cum pudice adhaereant
maritis, tamen si dimissae fuerint a maritis, non differunt nubere.
Cum ergo crediderint homines Domino dicenti, Omnis qui dimiserit
uxorem suam, praeter causam fornicationis, facit eam moechari; si
crediderint et tibi dicenti, muliere fornicante licere viro ejus
alteram ducere; quisquis voluerit propter alias quaslibet molestias
carere uxore cui junctus est, prius eam moechari faciat, sine
fornicatione dimittendo, ut tunc ducat alteram, cum fuerit illa moecha
nubendo: ac sic a priore peccato quo eam moechari fecit, sive per
Baptismum, sive per poenitentiam liberatus, sine suo adulterio sibi
habere videatur, quam post prioris adulterium, tanquam hinc soluto
matrimonii vinculo, alteram duxerit. Quod quidem si fuerit
machinatus, et uxorem suam moecham faciet, et ipse quamvis post
adulterium conjugis aliam ducendo moechus erit; nihilque illi proderit
quod tibi credidit, et non ei potius qui nullo excepto ait, Omnis qui
reliquerit uxorem suam, et aliam duxerit, moechatur (Luc. XVI,
18).
|
|