|
19. Continentia servanda aut conjugalis aut excellentior. Quibus
omnibus consideratis atque tractatis, restat ut ab eis qui haec
fideliter audiunt, dicatur nobis quod Domino dictum est: Si talis
est causa cum uxore, non expedit nubere. Quibus et nos quid
respondeamus, nisi quod ipse respondit? Non omnes capiunt verbum
hoc, sed quibus datum est. Sunt enim eunuchi qui de matris utero sic
nati sunt; et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus; et sunt
eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum. Qui potest
capere, capiat (Matth. XIX, 10-12). Ergo qui potest
capiat, quod non omnes capiunt. Possunt autem capere hi quibus hoc
praestat Dei misericordia occulta, sed justa . Sed in his omnibus
qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum, alii sunt qui in
utroque sexu concubitum nesciunt, alii qui experti et aversi sunt,
partim quidem illicite, partim vero licite experti. Porro in his qui
licite experti sunt, quidam sunt qui non nisi licite, quidam et
illicite et licite. Sunt quippe in eis qui conjugia sua tantum
sciunt; sunt autem qui et alias feminas ac stupra quaelibet. Sed qui
post concubitum conjugum se ipsos castrant propter regnum coelorum, aut
morte amittunt conjuges, aut ex consensu cum eis continentiam
profitentur; aut ex necessitate divortiorum, ne vivis conjugibus se
aliis copulando adulteria perpetrent, castrant se ipsos propter regnum
coelorum, non ut clariores ibi esse possint, sed quod aliter ibi esse
non possint: nam qui non ista necessitate se continent, sed boni
appetitione melioris, possent ibi esse etiam servata pudicitia
conjugali, quamvis in praemiis minoribus, tamen intus. Qui vero
propterea se continent, quia prioribus conjugibus vivis timent aliis
conjugari, majorem curam debent gerere pro salute, quam gesserunt illi
a quibus continentia pro munere delecta est ampliore. Tunc quippe ibi
erunt, si adulteri non erunt. Si autem non continent, adulteri
erunt; quia viventibus conjugibus pristinis, non conjugibus alteris,
sed adulteris adhaerebunt. Et si a regno coelorum aberunt, ubi
erunt, nisi ubi salvi non erunt?
|
|