|
1. Hujus libri occasio, Ad ea quae mihi scripseras, frater
religiose Pollenti, jam rescripseram non parvum volumen, de iis qui
viventibus conjugibus suis aliis copulantur. Quod cum innotuisset
Dilectioni tuae, addidisti aliqua ad libellum tuum, etiam his me
respondere desiderans: sed cum facere disponerem, addendo et ego ad
meum, ita ut unus liber esset etiam responsionis meae, repente illud
editum est quod absolveram prius, flagitantibus fratribus, et
nescientibus nostris quod adhuc aliquid esset addendum. Hinc factum
est ut altero seorsum opusculo, ad ea quae addidisti, respondere
compellerer. Non autem quae addidisti, adjuncta sunt fini opusculi
tui; sed, ubi visum est, ejus interjecta sunt corpori.
|
|