|
20. Conjuges divortio separatos a conjugibus hortatur ad
continentiam. Hos igitur alloquor, ut quod facere deberent, si
haberent conjuges diuturno languore marcescentes, vel loco sibi
inaccessibili absentes, vel animositate illicita continentes; hoc
faciant, si habuerint conjuges adulterina inquinatione sordentes, et
propter hoc a suo consortio divortiantes : non alia quaerant conjugia,
quia non erunt conjugia, sed adulteria. Cum enim par forma sit in hoc
vinculo viri et uxoris, sicut uxor vivente viro vocabitur adultera, si
fuerit cum alio viro (Rom. VII, 3); ita et vir vivente uxore
vocabitur adulter, si fuerit cum alia muliere. Etsi enim gravius qui
praeter causam fornicationis, omnis tamen qui dimiserit uxorem suam,
et aliam duxerit, moechatur. Non eos terreat sarcina continentiae:
levis erit, si Christi erit; Christi erit, si fides aderit, quae
impetrat a jubente quod jusserit. Non eos frangat, quod videtur eorum
continentia necessitatis esse, non voluntatis: quia et illi qui eam
voluntate delegerunt, fecerunt eam esse necessitatis; quoniam jam sine
damnatione ab illa deviare non possunt: et qui in eam necessitate
contrusi sunt, faciunt eam esse voluntatis, si non de se ipsis, sed
de illo a quo est bonum omne confidunt. Illi ad eam conscenderunt
causa majoris gloriae, ut aliquid amplius invenirent; isti ad eam
confugerunt cura salutis novissimae, ne perirent: utrique permaneant,
utrique in quod pervenerunt ambulent usque in finem, ferveant studiis,
supplicent votis quia et illis salus cogitanda est, ut ab eo quod
voluntas arripuit cadere timeant; et istis gloria desperanda non est,
si in eo quod necessitas intulit, persistere deligant . Fieri enim
potest ut Deo terrente et hortante, convertente et implente, humanus
in melius mutetur affectus; atque ita voveant sine conjugiis et sine
ullo concubitu atque immunda libidinis attrectatione perseverantissime
vivere, ut etiamsi separata conjugia locum ducendi alias moriendo
aperuerint, claudatur ex voto quod patet ex licito, et quod erat
necessitate coeptum, fiat charitate perfectum. Talibus profecto id
retribuetur, quod illis qui vel pari consensu cum conjugibus hoc
voverunt, vel nullis conjugiis alligati propter majus bonum
continentiam delegerunt. Si autem ita se continent, ut si moriantur
quarum vita conjugari impediuntur, alias ducere cogitent; profecto
etiamsi prius ipsi in tali continentia de corpore abscedant, non eis
imputatur nisi ad pudicitiam conjugalem, propter quam non faciunt quod
facerent si liceret. Hac quippe intentione continenter vivere, parum
est ad accipienda illius quae liberius eligitur continentiae praemia,
sed sufficit ad cavenda adulteria.
|
|