|
21. Viri mulieribus praeire in pudicitia debent. Continentiam
clericorum qui electi sunt inviti proponit viris nolentibus in divortio
se continere. Haec autem me de utroque sexu memineris dicere, sed
maxime propter viros, qui propterea se feminis superiores esse
arbitrantur, ne pudicitia pares esse dignentur: in qua etiam praeire
debuerunt, ut eos illae tanquam sua capita sequerentur. Quando autem
lex prohibet adulteria, si obtentu incontinentiae carnalis infirmitatis
admittatur excusatio, multis sub nomine falsae impunitatis pereundi
aperitur occasio. Neque enim carnem non habent feminae, quibus viri
aliquid tale nolunt licere, quasi eis, quia viri sunt, liceat. Sed
absit ut melioris sexus tanquam honori debeatur, quod pudori
detrahitur; cum honor justus virtuti, non vitio debeatur. Quinimo
cum a feminis utique habentibus carnem, tantam flagitant castitatem,
ut quando ab uxoribus diutissime peregrinantur, velint eas ab
adulterino concubitu incontaminatas fervorem transigere juventutis (et
plurimae pudicissime transigunt, et maxime Syrae, quarum mariti
negotiandi quaestibus occupati, juvenes adolescentulas deserunt, et
vix aliquando senes ad aniculas revertuntur); eo ipso evidentius
convincuntur non esse impossibile quod se non posse causantur. Si enim
hoc non posset infirmitas hominum, multo minus id posset sexus
infirmior feminarum.
22. Unde istos qui virilem excellentiam non putant nisi peccandi
licentiam, quando terremus ne adulterinis conjugiis haerendo pereant in
aeternum, solemus eis proponere etiam continentiam clericorum, qui
plerumque ad eamdem sarcinam subeundam capiuntur inviti, eamque
susceptam usque ad debitum finem, Domino adjuvante, perducunt.
Dicimus ergo eis: Quid si et vos ad hoc subeundum populorum violentia
caperemini? nonne susceptum caste custodiretis officium, repente
conversi ad impetrandas vires a Domino, de quibus nunquam antea
cogitastis? Sed illos, inquiunt, honor plurimum consolatur.
Respondemus: Et vobis timor multo amplius moderetur . Si enim hoc
multi Dei ministri repente atque inopinate impositum susceperunt,
sperantes se illustrius in Christi haereditate fulgere; quanto magis
vos adulteria cavendo, vivere continenter debetis, metuentes non in
regno Dei minus lucere, sed in gehenna ignis ardere? Haec atque
hujusmodi eis ut possumus dicimus, qui quoquo modo a se discedentibus
vel propter adulterium dimissis conjugibus suis, alias volunt ducere,
et cum prohibentur, infirmitatem nobis carnis opponunt. Sed jam liber
etiam iste claudendus est, et rogandus Deus ut aut eos tentari non
sinat separationibus conjugum; aut ita sinat, ut timor periclitantis
salutis fiat illis amplioris sive probatioris occasio castitatis.
|
|