|
2. Pollentii sententia, nubere alteri vetitum esse conjugi, si a
non fornicante, non autem si a fornicante discesserit. Mortuum in
loco Pauli intelligendum etiam fornicantem sentit. Horum primum illud
est, cui quidem arbitror me respondere debere, quod in his Apostoli
verbis, ubi ait, Caeteris autem ego dico, non Dominus, mulierem a
viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro
suo reconciliari, non putas ita dictum esse, si discesserit, ut a
viro fornicante discessisse intelligatur, qua sola causa discedere
licitum est; sed potius existimas a pudico, et ideo jussam manere
innuptam, ut posset ei reconciliari, si continere ille noluisset, ne
virum ad fornicandum, id est, ad aliam se vivente ducendam, ipsa non
reconciliata compelleret. Caeterum si a viro fornicante discesserit,
putas ei non praecipi ut innupta permaneat: sed hoc eam facere, si
continens esse voluerit; non ut praecepti violatrix inveniatur esse,
si nupserit. Quae tibi videtur forma et a viro esse servanda, ut
uxorem non dimittat, excepta causa fornicationis; si autem dimiserit,
maneat sine conjugio, ut pudicae reconciliari possit uxori, nisi forte
continentiam illa delegerit; ne uxoris castae reconciliationem
refugiens, ipse illam cogat moechari, si sese non continens vivente
illo nupserit alteri: si autem fuerit ab uxore fornicante disjunctus,
jam eum nullo praecepto ut se contineat detineri, nec omnino moechari,
si viva illa alteram duxerit: quoniam id quod ait idem apostolus,
Mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit; quod si mortuus fuerit
vir ejus, liberata est; cui vult nubat (I Cor. VII, 10,
11, 39); sic intelligendum existimas, ut si vir fuerit
fornicatus, pro mortuo deputetur, et uxor pro mortua; et ideo liceat
cuilibet illorum, tanquam post mortem, ita post fornicationem conjugis
alteri copulari.
|
|