|
Fornicationem pro morte conjugale vinculum solvente deputare, quam
absurdum. Et vide quam sit absurdum, ut ideo non sit adulter, quia
duxit adulteram. Imo vero, quod est monstruosius, nec ipsa mulier
erit adultera: quoniam non erit posteriori viro uxor aliena, sed sua.
Soluto enim per adulterium priore conjugali vinculo, cuicumque jam
nupserit conjugem non habenti, non adultera cum adultero, sed uxor
erit potius cum marito. Quomodo ergo erit verum, Mulier alligata
est, quamdiu vir ejus vivit? Ecce vir ejus vivit, quia nec de
corpore excessit, nec fornicatus est, quod pro morte vis deputari; et
tamen ei mulier alligata jam non est. Nonne attendis quam sit hoc
contra Apostolum dicentem, Mulier alligata est, quamdiu vir ejus
vivit? An forte dicturus es: Vivit quidem, sed vir ejus jam non
est; quoniam tunc esse destitit, quando illa per adulterium conjugale
vinculum solvit? Quomodo igitur vivente viro vocabitur adultera, si
fuerit cum alio viro; quandoquidem vir ejus ille jam non est,
conjugali vinculo per mulieris adulterium jam soluto? Quo enim vivente
viro, nisi suo, vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro? At si
vir ejus esse ille jam destitit; non utique vivente viro vocabitur
adultera, si fuerit cum alio viro; sed nullum habens virum nubendo
erit cum suo viro. Hoc qui sentit, nonne cernis quam contra
Apostolum sentiat? Quod quidem non ipse sentis, sed hoc sequitur
illa quae sentis. Muta ergo antecedentia, si vis cavere sequentia;
et noli dicere, mortuum virum vel mortuam uxorem hoc loco debere
intelligi etiam fornicantem.
4. Quamobrem secundum doctrinam sanam Mulier alligata est, quamdiu
vir ejus vivit; id est, nondum e corpore abscessit. Mulier enim sub
viro, vivo marito, juncta est legi; hoc est, in corpore constituto.
Si autem mortuus fuerit, hoc est, de corpore exierit, evacuata est a
lege viri. Igitur vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit cum
alio viro. Si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege ,
ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro (Rom. VII, 2 et
3). Haec verba Apostoli toties repetita, toties inculcata, vera
sunt, viva sunt, sana sunt, plana sunt. Nullius viri posterioris
mulier uxor esse incipit, nisi prioris esse desiverit. Esse autem
desinet uxor prioris, si moriatur vir ejus; non si fornicetur.
Licite itaque dimittitur conjux ob causam fornicationis; sed manet
vinculum prioris, propter quod fit reus adulterii, qui dimissam
duxerit etiam ob causam fornicationis.
|
|