|
Conjugii vinculum morte resolvi, non autem fornicatione et separatione
conjugum. Sicut enim manente in se Sacramento regenerationis,
excommunicatur cujusquam reus criminis, nec illo Sacramento caret,
etiamsi nunquam reconcilietur Deo: ita manente in se vinculo foederis
conjugalis, uxor dimittitur ob causam fornicationis, nec carebit illo
vinculo, etiamsi nunquam reconcilietur viro; carebit autem, si
mortuus fuerit vir ejus. Reus vero excommunicatus ideo nunquam carebit
regenerationis Sacramento, etiam non reconciliatus, quoniam nunquam
moritur Deus. Remanet itaque ut, si sapere secundum Apostolum
volumus, non dicamus virum adulterum pro mortuo deputandum, et ideo
licere uxori ejus alteri nubere. Quamvis enim sit mors adulterium,
non corporis, sed quod pejus est, animae: non tamen et de ista
morte, loquebatur Apostolus, cum dicebat, Quod si mortuus fuerit
vir ejus, cui vult nubat; sed de illa sola qua de corpore exitur.
Quoniam si per conjugis adulterium conjugale solvitur vinculum,
sequitur illa perversitas, quam cavendam esse monstravi, ut et mulier
per impudicitiam solvatur hoc vinculo: quae si solvitur, libera erit a
lege viri; et ideo, quod insipientissime dicitur, non erit adultera
si fuerit cum alio viro, quia per adulterium liberata est a priore
viro. Quod si ita est a veritate devium, ut nullus id, non dico
christianus, sed humanus sensus admittat; profecto mulier alligata
est, quamdiu vir ejus vivit: quod ut apertius dicam, quamdiu vir ejus
in corpore est. Pari ergo forma et vir alligatus est, quamdiu mulier
ejus in corpore est. Unde si vult dimittere adulteram, non ducat
alteram, ne quod in illa culpat, ipse committat. Similiter et mulier
si dimittit adulterum, non sibi copulet alterum: alligata est enim,
quamdiu vir ejus vivit; nec a lege viri nisi mortui liberatur, ut non
sit adultera, si fuerit cum alio viro.
|
|