|
5. Reconciliatio post adulterium cum conjuge resipiscente quam
conveniens christiano. Quod autem tibi durum videtur, ut post
adulterium reconcilietur conjugi conjux; si fides adsit, non erit
durum. Cur enim adhuc deputamus adulteros, quos vel Baptismate
ablutos, vel poenitentia credimus esse sanatos? Haec crimina in
vetere Dei lege nullis sacrificiis mundabantur, quae Novi Testamenti
sanguine sine dubitatione mundantur : et ideo tunc omni modo prohibitum
est ab alio contaminatam viro recipere uxorem; quamvis David Saülis
filiam, quam pater ejusdem mulieris ab eo separatam dederat alteri,
tanquam Novi Testamenti praefigurator sine cunctatione receperit
(II Reg. III, 14): nunc autem posteaquam Christus ait
adulterae, Nec ego te damnabo; vade, deinceps noli peccare; quis
non intelligat debere ignoscere maritum, quod videt ignovisse Dominum
amborum, nec jam se debere adulteram dicere, cujus poenitentis crimen
divina credit miseratione deletum?
|
|