|
6. Mariti saevientes in uxores adulteras, cum sint et ipsi
adulteri. Sed hoc videlicet infidelium sensus exhorret, ita ut
nonnulli modicae fidei vel potius inimici verae fidei, credo metuentes
peccandi impunitatem dari mulieribus suis, illud quod de adulterae
indulgentia Dominus fecit, auferrent de codicibus suis : quasi
permissionem peccandi tribuerit qui dixit, Jam deinceps noli peccare;
aut ideo non debuerit mulier a medico Deo illius peccati remissione
sanari, ne offenderentur insani. Neque enim quibus illud factum
Domini displicet, ipsi pudici sunt, et eos severos castitas facit:
sed potius ex illo sunt hominum numero, quibus Dominus ait, Qui sine
peccato est vestrum, prior in eam lapidem jaciat. Nisi quod illi
conscientia territi recesserunt, et tentare Christum atque adulteram
persequi destiterunt (Joan. VIII, 7-11); isti autem et
aegroti medicum reprehendunt, et in adulteras adulteri saeviunt:
quibus si diceretur, non quod illi audierunt, Qui sine peccato est;
quis enim sine peccato? sed, Qui sine isto peccato est, prior in
illam lapidem mittat; tum vero forsitan cogitarent, qui indignabantur
quod adulteram non occiderent, quanta illis Dei misericordia
parceretur, ut adulteri viverent.
|
|