|
7. Viri adulteri gravius puniendi quam adulterae uxores. Lex
Antonini, viros impudicos aeque ac mulieres damnari volentis.
Virorum impudicitia pejor. Sed cum haec eis dicimus, non solum nihil
volunt detrahere severitati; sed irascuntur insuper veritati, et
loquuntur atque respondent: Sed nos viri sumus; an vero sexus nostri
dignitas hanc sustinebit injuriam, ut cum aliis feminis praeter uxores
nostras si quid admittimus, in luendis poenis mulieribus comparemur?
Quasi non propterea magis debeant illicitas concupiscentias viriliter
frenare, quia viri sunt? quasi non propterea magis debeant mulieribus
suis ad virtutis hujus exemplum se praebere, quia viri sunt? quasi non
propterea minus debeant a libidine superari, quia viri sunt? quasi non
propterea minus debeant lascivienti carni servire, quia viri sunt? Et
tamen indignantur, si audiant adulteros viros pendere similes adulteris
feminis poenas; cum tanto gravius eos puniri oportuerit, quanto magis
ad eos pertinet et virtute vincere, et exemplo regere feminas.
Christianis equidem loquor, qui fideliter audiunt, Caput mulieris
vir (Ephes. V, 23): ubi se agnoscunt duces, illas autem
comites esse debere; et ideo cavendum viro illac ire vivendo, qua
timet ne uxor sequatur imitando. Sed isti quibus displicet ut inter
virum et uxorem par pudicitiae forma servetur, et potius eligunt,
maximeque in hac causa, mundi legibus subditi esse quam Christi,
quoniam jura forensia non eisdem quibus feminas pudicitiae nexibus viros
videntur obstringere; legant quid imperator Antoninus , non utique
christianus, de hac re constituerit, ubi maritus uxorem de adulterii
crimine accusare non sinitur, cui moribus suis non praebuit castitatis
exemplum, ita ut ambo damnentur, si ambo pariter impudicos conflictus
ipse convicerit. Nam supra dicti imperatoris haec verba sunt, quae
apud Gregorianum leguntur : Sane, inquit, meae litterae nulla parte
causae praejudicabunt. Neque enim si penes te culpa fuit ut
matrimonium solveretur, et secundum legem Juliam Eupasia uxor tua
nuberet, propter hoc rescriptum meum adulterii damnata erit, nisi
constet esse commissum. Habebunt autem ante oculos hoc inquirere, an
cum tu pudice viveres, illi quoque bonos mores colendi auctor fuisti.
Periniquum enim mihi videtur esse ut pudicitiam vir ab uxore exigat,
quam ipse non exhibet: quae res potest et virum damnare, non ob
compensationem mutui criminis rem inter utrumque componere, vel causam
facti tollere. Si haec observanda sunt propter decus terrenae
civitatis; quanto castiores quaerit coelestis patria et societas
Angelorum? Quae cum ita sint, numquid ideo minor est, ac non potius
major et pejor virorum impudicitia, quia inest illis superba et
licentiosa jactantia? Non igitur exhorreant viri quod adulterae
Christus ignovit: sed potius cognoscant etiam periculum suum, et
simili morbo laborantes ad eumdem Salvatorem supplici pietate
confugiant; et quod in illa factum legunt, etiam sibi necessarium esse
fateantur, adulteriorum suorum medicinam suscipiant, adulterare jam
desinant, laudent in se Dei patientiam, agant poenitentiam, sumant
indulgentiam, mutent de poena feminarum et de sua impunitate
sententiam.
|
|