|
Domino vere sancto, ac nobis venerabiliter super omnia praeferendo,
et pia exsultatione colendo, beatissimo papae AUGUSTINO,
VALENTINUS servus tuae Sanctitatis, et omnis congregatio
quae tuis orationibus mecum sperat, in Domino salutem.
1. Venerabilia scripta, et librum tuae Sanctitatis ita tremebundo
corde suscepimus, ut sicut beatus Elias cum in speluncae limine
staret, faciem suam gloria Domini transeunte velavit; ita nos
objurgatos oculos teximus, quia per rusticitatem fratrum nostrorum
nostro judicio erubuimus, quorum inordinata profectione tuam metuimus
Beatitudinem salutare; quia tempus loquendi, et tempus tacendi, ne
dum per dubitantes et de veritate fluctuantes scriberemus, de dictis
sapientiae tuae, quae est sicut angeli Dei, dubitare cum dubitantibus
videremur. Non enim erat nobis necessarium interrogare de
Beatitudine, et de sapientia tua, quae est nobis nota per Domini
gratiam. Nam ad librum dulcissimae Sanctitatis tuae ita sumus
alacriter jucundati, ut sicut Apostoli Dominum post resurrectionem
prandentem secum non audebant interrogare quis esset; sciebant enim
quia Jesus est (Joan. XXI, 12): ita et nos nec voluimus,
nec ausi sumus interrogare de libro, utrum tuae Sanctitatis esset:
cum ipsa fidelium gratia quae in eo liberaliter commendatur, nobis tuum
esse, domine sancte papa, eloquiis vivacissimis contestetur.
2. Incipiamus autem, domine beatissime papa, ipsius ordinem
perturbationis exponere. Charissimus frater noster Florus, servus
Paternitatis tuae, cum ad Uzalensem patriam fuisset suadente
charitate profectus, eulogias monasterio inter ipsas suae civitatis
moras de opusculis nobis tuae attulit Sanctitatis, uno fratre
Felice, qui ad tuam Sanctitatem tarde post comites suos venisse
dignoscitur, eumdem librum devote dictante; ventum est ad monasterium
cum eodem libello, fratre Floro ad Carthaginem de Uzalensi civitate
profecto. Mihi non monstrato libro, imperitis fratribus recitare
coeperunt: qui quorumdam non intelligentium corda commovit; quia et
cum diceret Dominus, Qui non manducaverit carnem Filii hominis,
neque biberit sanguinem ejus, non habebit vitam in semetipso (Joan.
VI, 54), discesserunt qui impie intellexerunt, non culpa Domini
dicentis, sed duritia impiissimi cordis.
3. Coeperunt memorati fratres, qui omnia subverterunt, innocentum
animas commovere, mea parvitate penitus ignorante, in tantum conventus
illorum murmurantis nescii, ut nisi frater Florus de Carthagine
repedans, et eorum perturbationes agnoscens mihi sollicite nuntiasset,
furtiva et tanquam servilis erat inter eos de non intelligenda veritate
contentio. Proposui, ad auferendas impias quaestiones, ut ad domnum
sanctum patrem Evodium mitteremus, et ipse nobis de hoc sacrosancto
libro propter ignaros aliquid certius rescripsisset . Nec hoc accipere
patientius voluerunt, sed arripuerunt profectionem nobis taliter non
optatam: fratre Floro furore illorum propemodum conturbato, in quem
saeviebant, quia ipse illis, ut putabant, vulnera libri hujus
attulisset; in quo medicinam non poterant infirmi cognoscere. Unde et
sanctum presbyterum Sabinum ad majorem auctoritatem rogavimus, et
ipsius Sanctitas librum cum liquidis interpretationibus legit; nec sic
anima sauciata curata est. Quibus propter ipsam pietatem sumptus
dedimus, ne vulnera ipsorum cumularemus, quae posset sanare libri
ipsius gratia, in qua refulget tua sancta praesentia. Quibus
profectis, quies et pax per omnes fratres exsultavit in Domino.
Quinque enim vel amplius fratrum animositate ista est innata
contentio.
4. Sed quia interdum, domine papa, provenit gaudium ex tristitia,
non adeo moestificamur, quia per ignaros et curiosos suavissimis
monitionibus tuae Sanctitatis illuminari meruimus. Nam et dubitatio
beati Thomae apostoli foramina clavorum quaerentis (Joan. XX,
25) confirmatio fuit Ecclesiae universalis. Accepimus igitur,
domine papa, medicamentum pie curantium tuarum cum gratia litterarum,
et contudimus pectora nostra; ut sic saltem sanetur conscientia
nostra, quam per liberum arbitrium nostrum, quod donat misericordia,
curat et vivificat gratia: sed in hoc tempore, quando adhuc
misericordiam cum dilatione cantamus. Nam cum coeperimus judicium
cantare Domino, reportaturi sumus mercedem pro opere nostro, quia
misericors et justus Dominus, miserator et rectus (Psal. CXI,
4). Quia, sicut docet nos Sanctitas tua, repraesentari nos
oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque nostrum propria
corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V,
10): quia veniet Dominus, et merces ejus cum ipso (Isai. XL,
10): quia stabit homo, et opus ejus ante ipsum: quia veniet
Dominus sicut clibanus ardens, ut incendat impios tanquam stipulam
(Joel II, 3, 5), et timentibus nomen Domini orietur sol
justitiae, quando impii punientur judicio justitiae (Malach. IV,
1-3). Hoc justus, cujus tu amicus es, domine papa, exclamat,
contremiscit, et suppliciter dicit: Domine, ne intres in judicium
cum servo tuo (Psal. CXLII, 2). Si gratia esset
remunerantis, non timeret justus secretarium judicium majestatis.
Servi tui Flori haec fides est, pater, non sicut fratres isti sunt
locuti. In praesentiarum audierunt ab illo dictum, non juxta merita
nostra dari donum pietatis, sed per gratiam Redemptoris: nam de illo
die, quis dubitet longe esse gratiam, cum coeperit irasci justitia?
Hoc clamamus, pater; hoc te docente canimus, non securi, sed
trepidi: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua
corripias me (Psal. VI, 2). Hoc dicimus: Emenda nos,
Domine, et de lege tua erudi nos ut mitiges nos a diebus malis
(Psal. XCIII, 12, 13). Hoc credimus, docente te,
venerabilis pater, quia Dominus interrogat justum et impium, quia a
dexteris et a sinistris positis bonis et malis imputat remuneranda opera
pietatis, enumerat puniendam tenacitatem impietatis. Ubi erit
gratia, quando pro sui qualitate dispungentur opera, sive bona, sive
mala?
5. Sed cur non directum non timet proferri mendacium? Liberum
arbitrium Dei gratia curatum non negamus: sed per Christi quotidianam
gratiam proficere credimus, et adjuvari confidimus. Quid homines
dicunt, In mea est potestate, ut faciam bonum? si tamen facerent
homines bonum. O inanis gloriatio miserorum! quotidie peccata
arguunt, et ipsi sibi assumunt nudum liberum jactantes arbitrium; non
discutientes conscientiam suam, quae non potest curari nisi per
gratiam, ut dicerent: Miserere mei, sana animam meam, quia peccavi
tibi (Psal. XL, 5). Quid facerent, qui de libero sibi
gloriantur arbitrio (quod non negatur, cum Dei duntaxat adjutorio),
si jam absorpta fuisset mors in victoria, si jam mortale nostrum
induerit immortalitatem, et corruptibile nostrum induerit
incorruptionem (I Cor. XV, 53, 54)? Ecce fetent vulnera,
et superbe petitur medicina. Non dicunt sicut justus, Nisi Dominus
adjuvisset me, paulo minus habitasset in inferno anima mea (Psal.
XCIII, 17). Non dicunt sicut sanctus, Nisi Dominus
custodierit civitatem, frustra vigilavit qui custodit eam (Psal.
CXXVI, 1).
6. Sed ora, piissime pater, ut jam non curam geramus, nisi pro
peccato nostro lacrymis expiando, et Dei gratia commendanda. Ora,
domine pater, ut non urgeat super nos puteus os suum (Psal.
LXVIII, 16), ut salvemur a descendentibus in lacum (Psal.
XXIX, 4), ut non pereat cum impiis anima nostra (Psal.
XXV, 9) per superbiam nostram, sed sanetur per Domini gratiam.
Sicut ergo praecepisti, domine papa, frater noster Florus, servus
Sanctitatis tuae, omni alacritate perrexit, cui non impedit, sed
proficit fatigatio, ut accedat ei dilucidata cordis instructio; quem
tuae Sanctimoniae suppliciter commendamus, pariterque deposcimus, ut
et ignaros tuis orationibus Domino commendes mansuetissime
componendos. Ora, domine et dulcissime pater, ut fugiat diabolus de
congregatione nostra, et amota omni alienarum quaestionum procella,
navis propositi nostri epibatis quietis onusta intra stationem tutissimi
portus secure consistat, dum navigat per hoc mare magnum et immensum,
et in illo portu, intra quem jam non erit metuendum vitae navigium,
mercium indiscrepans accipiat pretium placitarum. Hoc tuae
Sanctitatis impetraturos nos confidimus adjutorio, per gratiam quae
est in Christo Jesu Domino nostro. Omnes filios apostolatus tui
domnos nostros clericos, ac sanctos in congregatione propositi
servientes deprecamur ut digneris nostro officio salutare, ut cum tua
Beatitudine omnes pro nobis orare dignentur. Indiscrepans Trinitas
Domini Dei nostri apostolatum tuum, quem elegit per gratiam,
conservet nobis in Ecclesia sua, et nostri memorem coronet in
Ecclesia magna, quod optamus, domine. Si quid autem famulus tuae
Sanctitatis frater suggesserit Florus, pro regula monasterii,
digneris, pater, petimus, libenter accipere, et per omnia nos
infirmos instruere.
|
|