|
Principio dicit quaenam sit catholica fides de lege, de libero
arbitrio et de gratia. Gratiam Dei per Jesum Christum eam esse
docet, qua sola homines liberantur a malo, et sine qua nullum prorsus
faciunt bonum, non solum monstrante ipsa quid faciendum sit, sed etiam
praestante ipsa ut id cum dilectione faciant, cum iis Deus
inspirationem, bonae voluntatis atque operis largiatur. Correptionem
hominum malorum, qui hanc gratiam non acceperunt, nec injustam esse,
cum sua voluntate mali sint; nec inutilem, tametsi fatendum est
nonnisi per Deum fieri ut prosit. Perseverantiam in bono magnum
revera esse Dei munus: nec tamen ideo ejus qui non perseveraverit,
negligendam esse correptionem; et qui non accepto hoc dono fuerit sua
voluntate relapsus in peccatum, eum non correptione tantum, sed si
usque ad mortem in malo permanserit, etiam aeterna damnatione dignum
esse. Cur hoc donum ille accipiat, ille non accipiat, esse
inscrutabile. Ex praedestinatis nullum perire posse: ac subinde
perseverantiam, quam non omnes accipiunt qui hic filii Dei
appellantur, iis omnibus dari qui vere filii sunt praescientia et
praedestinatione Dei. Respondet ad quaestionem quae de Adamo se
offert, quomodo ipse non perseverando peccavit, qui perseverantiam non
accepit. Ostendit tale primum ipsi datum esse adjutorium, sine quo
non posset in bono permanere si vellet, non quo fieret ut vellet: nunc
vero per Christum dari, non solum sine quo permanere in bono non
possumus, etiamsi velimus, verum etiam tantum ac tale, quo fiat ut
velimus. Praedestinatorum, quibus proprium est hujusmodi donum,
probat certum esse numerum neque augendum, neque minuendum: et cum
ignotum sit quis ad eum numerum pertineat, quis non pertineat,
medicinalem correptionem adhibendam esse omnibus peccantibus, ne vel
ipsi pereant vel alios perdant. Concludit demum, nec gratia prohiberi
correptionem, nec correptione negari gratiam.
|
|