|
20. Nec nos moveat, quod filiis suis quibusdam Deus non dat istam
perseverantiam. Absit enim ut ita esset, si de illis praedestinatis
essent et secundum propositum vocatis, qui vere sunt filii
promissionis. Nam isti cum pie vivunt, dicuntur filii Dei: sed
quoniam victuri sunt impie et in eadem impietate morituri, non eos
dicit filios Dei prae scientia Dei. Sunt enim filii Dei, qui
nondum sunt nobis, et sunt jam Deo; de quibus ait evangelista
Joannes, Quia Jesus moriturus erat pro gente, nec tantum pro
gente, sed etiam ut filios Dei dispersos congregaret in unum (Joan.
XI, 51, 52): quod utique credendo futuri erant per Evangelii
praedicationem; et tamen antequam esset factum, jam filii Dei erant
in memoriali Patris sui inconcussa stabilitate conscripti. Et sunt
rursus quidam, qui filii Dei propter susceptam vel temporaliter
gratiam dicuntur a nobis, nec sunt tamen Deo: de quibus ait idem
Joannes, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; quod si
fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum (I Joan. II,
19). Non ait, ex nobis exierunt, sed quia non manserunt
nobiscum, jam non sunt ex nobis; verum ait, Ex nobis exierunt, sed
non erant ex nobis; hoc est, Et quando videbantur in nobis, non
erant ex nobis. Et tanquam ei diceretur, Unde id ostendis? Quod si
fuissent, inquit, ex nobis, permansissent utique nobiscum. Filiorum
Dei vox est: Joannes loquitur, in filiis Dei loco praecipuo
constitutus. Cum ergo filii Dei dicunt de his qui perseverantiam non
habuerunt, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; et addunt,
Quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: quid aliud
dicunt, nisi, Non erant filii, etiam quando erant in professione et
nomine filiorum? non quia justitiam simulaverunt; sed quia in ea non
permanserunt. Neque enim ait, Nam si fuissent ex nobis, veram, non
fictam justitiam tenuissent utique nobiscum: sed, si fuissent,
inquit, ex nobis, permansissent utique nobiscum. In bono illos
volebat procul dubio permanere. Erant itaque in bono, sed quia in eo
non permanserunt, id est non usque in finem perseveraverunt, non
erant, inquit, ex nobis, et quando erant nobiscum; hoc est, non
erant ex numero filiorum, et quando erant in fide filiorum: quoniam
qui vere filii sunt, praesciti et praedestinati sunt conformes imaginis
Filii ejus, et secundum propositum vocati sunt ut electi essent. Non
enim perit filius promissionis, sed filius perditionis (Joan.
XVII, 12).
21. Fuerunt ergo isti ex multitudine vocatorum: ex electorum autem
paucitate non fuerunt. Non igitur filiis suis praedestinatis Deus
perseverantiam non dedit; haberent enim eam si in eo filiorum numero
essent: et quid haberent, quod non accepissent, secundum apostolicam
veramque sententiam (I Cor. IV, 7)? Ac per hoc tales filii
Filio Christo dati essent, quemadmodum ipse dicit ad Patrem, Ut
omne quod dedisti mihi, non pereat, sed habeat vitam aeternam
(Joan. III, 15, et VI, 39). Hi ergo Christo
intelliguntur dari, qui ordinati sunt in vitam aeternam. Ipsi sunt
illi praedestinati et secundum propositum vocati, quorum nullus perit.
Ac per hoc nullus eorum ex bono in malum mutatus finit hanc vitam;
quoniam sic est ordinatus, et ideo Christo datus, ut non pereat, sed
habeat vitam aeternam. Et rursus quos dicimus inimicos ejus, vel
parvulos filios inimicorum ejus, quoscumque eorum sic regeneraturus
est, ut in ea fide quae per dilectionem operatur, hanc vitam finiant;
jam et antequam hoc fiat, in illa praedestinatione sunt filii ejus, et
dati sunt Christo Filio ejus, ut non pereant, sed habeant vitam
aeternam.
22. Denique ipse Salvator, Si manseritis, inquit, in verbo
meo, vere discipuli mei estis (Joan. VIII, 31). Numquid in
his computandus est Judas, qui non mansit in verbo ejus? Numquid in
his computandi sunt illi, de quibus Evangelium sic loquitur, ubi
Dominus cum commendasset manducandam carnem suam et bibendum sanguinem
suum, ait evangelista, Haec dixit in synagoga docens, in
Capharnaum. Multi ergo audientes ex discipulis ejus dixerunt, Durus
est hic sermo, quis potest eum audire? Sciens autem Jesus apud
semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos
scandalizat? Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat
prius? Spiritus est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam.
Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Sed sunt
quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus, qui
essent credentes, et quis traditurus esset eum; et dicebat:
Propterea dixi vobis, Quia nemo venit ad me, nisi fuerit ei datum a
Patre meo. Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non
cum illo ambulabant (Id. VI, 60-67). Numquid non et isti
discipuli appellati sunt, loquente Evangelio? Et tamen non erant
vere discipuli, quia non manserunt in verbo ejus, secundum id quod
ait, Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis. Quia
ergo non habuerunt perseverantiam, sicut non vere discipuli Christi,
ita nec vere filii Dei fuerunt, etiam quando esse videbantur et ita
vocabantur. Appellamus ergo nos et electos, et Christi discipulos ,
et Dei filios, quia sic appellandi sunt, quos regeneratos pie vivere
cernimus: sed tunc vere sunt quod appellantur, si manserint in eo
propter quod sic appellantur. Si autem perseverantiam non habent, id
est, in eo quod coeperunt esse non manent, non vere appellantur quod
appellantur et non sunt: apud eum enim hoc non sunt, cui notum est
quod futuri sunt, id est, ex bonis mali.
23. Propter hoc Apostolus cum dixisset, Scimus quoniam
diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum; sciens nonnullos diligere
Deum, et in eo bono usque in finem non permanere, mox addidit, his
qui secundum propositum vocati sunt. Hi enim in eo quod diligunt
Deum, permanent usque in finem; et qui ad tempus inde deviant,
revertuntur, ut usque in finem perducant, quod in bono esse
coeperunt. Ostendens autem quid sit secundum propositum vocari, mox
addidit ea quae jam supra posui, Quoniam quos ante praescivit, et
praedestinavit conformes imaginis Filii ejus, ut sit ipse primogenitus
in multis fratribus: quos autem praedestinavit, illos et vocavit,
scilicet secundum propositum; quos autem vocavit, ipsos et
justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit (Rom.
VIII, 28-30). Illa omnia jam facta sunt, praescivit,
praedestinavit, vocavit, justificavit; quoniam et omnes jam praesciti
ac praedestinati sunt, et multi jam vocati atque justificati: quod
autem posuit in fine, illos et glorificavit (siquidem illa gloria est
hic intelligenda, de qua idem dicit, Cum Christus apparuerit vita
vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria [Coloss. III,
4]), nondum factum est. Quamvis et illa duo, id est, vocavit et
justificavit, non in omnibus facta sint, de quibus dicta sunt; adhuc
enim usque in finem saeculi multi vocandi et justificandi sunt: et
tamen verba praeteriti temporis posuit de rebus etiam futuris, tanquam
jam fecerit Deus, quae jam ut fierent ex aeternitate disposuit. Ideo
de illo dicit et propheta Isaias, Qui fecit quae futura sunt (Isai
XLV, sec. LXX). Quicumque ergo in Dei providentissima
dispositione praesciti, praedestinati, vocati, justificati,
glorificati sunt, non dico etiam nondum renati, sed etiam nondum
nati, jam filii Dei sunt, et omnino perire non possunt. Hi vere
veniunt ad Christum; quia ita veniunt, quomodo ipse dicit, Omne
quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum qui venit ad me, non
ejiciam foras. Et paulo post, Haec est, inquit, voluntas ejus qui
misit me Patris, ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo (Joan.
VI, 37, 39). Ab illo ergo datur etiam perseverantia in bono
usque in finem: neque enim datur, nisi eis qui non peribunt; quoniam
qui non perseverant peribunt.
24. Talibus Deus diligentibus eum omnia cooperatur in bonum; usque
adeo prorsus omnia, ut etiam si qui eorum deviant et exorbitant, etiam
hoc ipsum eis faciat proficere in bonum, quia humiliores redeunt atque
doctiores. Discunt enim in ipsa via justa cum tremore se exsultare
debere, non sibi arrogando tanquam de sua virtute fiduciam permanendi,
nec dicendo in abundantia sua, Non movebimur in aeternum. Propter
quod eis dicitur, Servite Domino in timore, et exultate ei cum
tremore, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa
(Psal. II, 11, 12). Neque enim ait, Et non veniatis ad
viam justam; sed, ne pereatis, inquit, de via justa: quid
ostendens, nisi eos esse commonitos, qui jam ambulant in via justa,
ut in timore Deo serviant, id est, non altum sapiant, sed timeant
(Rom. XI, 20)? quod significat, Non superbiant, sed humiles
sint: unde et alibi dicit, Non alta sapientes, sed humilibus
consentientes (Id. XII, 16): exsultent Deo, sed cum
tremore; in nullo gloriantes, quando nostrum nihil sit; ut qui
gloriatur, in Domino glorietur (Jerem. IX, 23, 24): ne
pereant de via justa, in qua jam ambulare coeperunt, dum sibi hoc
ipsum assignant, quod in ea sunt. His verbis usus est et Apostolus,
ubi ait, Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Et
ostendens quare cum timore et tremore: Deus est enim, inquit, qui
operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp.
II, 12, 13). Non enim habebat hunc timorem et tremorem, qui
dicebat in abundantia sua, Non movebor in aeternum. Sed quia filius
erat promissionis, non perditionis, expertus Deo paululum deserente
quid esset ipse: Domine, inquit, in voluntate tua praestitisti
decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum
conturbatus (Psal. XXIX, 7, 8). Ecce doctior, et ob hoc
etiam humilior, tenuit viam, jam videns et confitens, in voluntate
sua Deum decori ejus praestitisse virtutem: quod sibi ipse tribuens et
de se praesumens in tali abundantia quam praestiterat Deus, non de
illo qui eam praestiterat, dicebat, Non movebor in aeternum. Factus
est ergo conturbatus, ut se inveniret, et humiliter sapiens, non
solum aeternae vitae, verum etiam in hac vita piae conversationis et
perseverantiae, in quo spes habenda esset, addisceret. Haec vox et
apostoli Petri esse potuit: dixerat quippe et ipse in abundantia sua,
Animam meam pro te ponam (Joan. XIII, 37); sibi festinando
tribuens, quod ei fuerat a Domino postea largiendum. Avertit autem
ab illo faciem Dominus, et factus est conturbatus, ita ut eum mori
pro illo metuens ter negaret. Sed rursus convertit ad eum faciem suam
Dominus, et culpam lacrymis diluit. Quid est enim aliud, Respexit
eum (Luc. XXII, 61); nisi, Faciem, quam paululum ab illo
averterat, revocavit ad eum? Factus ergo fuerat conturbatus: sed
quia didicit non de se ipso fidere, etiam hoc ei profecit in bonum,
faciente illo qui diligentibus eum omnia cooperatur in bonum; quia
secundum propositum vocatus erat, ut nemo eum posset eripere de manu
Christi, cui datus erat.
25. Nemo ergo dicat non esse corripiendum qui exorbitat de via
justa, sed ei reditum et perseverantiam a Domino tantum esse
poscendam: nemo prudens et fidelis hoc dicat. Si enim secundum
propositum vocatus est iste, procul dubio illi, etiam quod
corripitur, Deus cooperatur in bonum. Utrum autem ita sit vocatus,
quoniam qui corripit nescit, faciat ipse cum charitate quod scit esse
faciendum: scit enim talem corripiendum; facturo Deo aut
misericordiam, aut judicium : misericordiam quidem, si a massa
perditionis ille qui corripitur, gratiae largitate discretus est, et
non est inter vasa irae quae perfecta sunt in perditionem, sed inter
vasa misericordiae quae praeparavit Deus in gloriam (Rom. IX,
22, 23); judicium vero, si in illis est damnatus, in his non
est praedestinatus.
|
|