|
29. Quid ergo? Adam non habuit Dei gratiam? Imo vero habuit
magnam, sed disparem. Ille in bonis erat, quae de bonitate sui
Conditoris acceperat: neque enim ea bona et ille suis meritis
comparaverat, in quibus prorsus nullum patiebatur malum. Sancti vero
in hac vita, ad quos pertinet liberationis haec gratia, in malis
sunt, ex quibus clamant ad Deum, Libera nos a malo (Matth. VI,
13). Ille in illis bonis Christi morte non eguit: istos a reatu
et haereditario et proprio, illius Agni sanguis absolvit. Ille non
opus habebat eo adjutorio, quod implorant isti cum dicunt: Video
aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et
captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Infelix ego
homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per
Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 23-25).
Quoniam in eis caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus
adversus carnem (Galat. V, 17), atque in tali certamine
laborantes ac periclitantes dari sibi pugnandi vincendique virtutem per
Christi gratiam poscunt. Ille vero nulla tali rixa de se ipso
adversus se ipsum tentatus atque turbatus, in illo beatitudinis loco
sua secum pace fruebatur.
30. Proinde etsi non interim laetiore nunc; verumtamen potentiore
gratia indigent isti: et quae potentior quam Dei unigenitus Filius,
aequalis Patri et coaeternus, pro eis homo factus, et sine suo ullo
vel originali vel proprio peccato ab hominibus peccatoribus crucifixus?
Qui quamvis die tertio resurrexit, nunquam moriturus ulterius;
pertulit tamen pro mortalibus mortem, qui mortuis praestitit vitam, ut
redempti ejus sanguine, tanto ac tali pignore accepto dicerent: Si
Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio suo proprio non
pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo
omnia nobis donavit (Rom. VIII, 31, 32)? Deus ergo
naturam nostram, id est animam rationalem carnemque hominis Christi
suscepit, susceptione singulariter mirabili vel mirabiliter singulari,
ut nulli justitiae suae praecedentibus meritis Filius Dei sic esset ab
initio quo esse homo coepisset, ut ipse et Verbum quod sine initio
est, una persona esset. Neque enim quisquam tanta rei hujus et fidei
caecus est ignorantia, ut audeat dicere, quamvis de Spiritu sancto et
virgine Maria filium hominis natum, per liberum tamen arbitrium bene
vivendo, et sine peccato bona opera faciendo meruisse ut esset Dei
Filius, resistente Evangelio atque dicente, Verbum caro factum est
(Joan. I, 14). Nam ubi hoc factum est, nisi in utero
virginali, unde fuit initium hominis Christi? Itemque Virgine
requirente, quomodo fieret quod ei per angelum nuntiabatur, angelus
respondit, Spiritus sanctus superveniet in te , et virtus Altissimi
obumbrabit tibi: propterea, quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur
Filius Dei (Luc. I, 35). Propterea, inquit: non propter
opera, quae nondum nati utique nulla sunt; sed propterea quia
Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit
tibi, quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Ista
nativitas profecto gratuita conjunxit in unitate personae hominem Deo,
carnem Verbo. Istam nativitatem bona opera secuta sunt, non bona
opera meruerunt. Neque enim metuendum erat, ne isto ineffabili modo
in unitatem personae a Verbo Deo natura humana suscepta, per liberum
voluntatis peccaret arbitrium, cum ipsa susceptio talis esset, ut
natura hominis a Deo ita suscepta, nullum in se motum malae voluntatis
admitteret. Per hunc Mediatorem Deus ostendit eos, quos ejus
sanguine redemit, facere se ex malis deinceps in aeternum bonos, quem
sic suscepit, ut nunquam esset malus, nec ex malo factus semper esset
bonus .
31. Istam gratiam non habuit homo primus, qua nunquam vellet esse
malus : sed sane habuit, in qua si permanere vellet, nunquam malus
esset, et sine qua etiam cum libero arbitrio bonus esse non posset,
sed eam tamen per liberum arbitrium deserere posset. Nec ipsum ergo
Deus esse voluit sine sua gratia, quam reliquit in ejus libero
arbitrio. Quoniam liberum arbitrium ad malum sufficit, ad bonum autem
parum est , nisi adjuvetur ab omnipotenti bono. Quod adjutorium si
homo ille per liberum non deseruisset arbitrium, semper esset bonus:
sed deseruit, et desertus est. Tale quippe erat adjutorium, quod
desereret cum vellet. Haec prima est gratia quae data est primo
Adam: sed hac potentior est in secundo Adam. Prima est enim qua fit
ut habeat homo justitiam si velit: secunda ergo plus potest , qua
etiam fit ut velit, et tantum velit, tantoque ardore diligat, ut
carnis voluntatem contraria concupiscentem voluntate spiritus vincat.
Nec illa quidem parva erat, qua demonstrata est etiam potentia liberi
arbitrii, quoniam sic adjuvabatur, ut sine hoc adjutorio in bono non
maneret, sed hoc adjutorium si vellet desereret. Haec autem tanto
major est, ut parum sit homini per illam reparare perditam libertatem,
parum sit denique non posse sine illa vel apprehendere bonum, vel
permanere in bono si velit, nisi etiam efficiatur ut velit.
32. Tunc ergo dederat homini Deus bonam voluntatem; in illa quippe
eum fecerat qui fecerat rectum: dederat adjutorium , sine quo in ea
non posset permanere si vellet; ut autem vellet, in ejus libero
reliquit arbitrio. Posset ergo permanere si vellet: quia non deerat
adjutorium per quod posset, et sine quo non posset perseveranter bonum
tenere quod vellet. Sed quia noluit permanere, profecto ejus culpa
est, cujus meritum fuisset, si permanere voluisset: sicut fecerunt
Angeli sancti, qui cadentibus aliis per liberum arbitrium, per idem
liberum arbitrium steterunt ipsi, et hujus permansionis debitam
mercedem recipere meruerunt, tantam scilicet beatitudinis
plenitudinem, qua eis certissimum sit semper se in illa esse mansuros.
Si autem hoc adjutorium vel angelo vel homini, cum primum facti sunt,
defuisset; quoniam non talis natura facta erat, ut sine divino
adjutorio posset manere si vellet, non utique sua culpa cecidissent:
adjutorium quippe defuisset, sine quo manere non possent. Nunc autem
quibus deest tale adjutorium, jam poena peccati est: quibus autem
datur, secundum gratiam datur, non secundum debitum; et tanto amplius
datur per Jesum Christum Dominum nostrum, quibus id dare Deo
placuit, ut non solum adsit sine quo permanere non possumus, etiam si
velimus, verum etiam tantum ac tale sit, ut velimus. Fit quippe in
nobis per hanc Dei gratiam in bono recipiendo et perseveranter
tenendo, non solum posse quod volumus, verum etiam velle quod
possumus. Quod non fuit in homine primo: unum enim horum in illo
fuit, alterum non fuit. Namque ut reciperet bonum, gratia non
egebat, quia nondum perdiderat: ut autem in eo permaneret, egebat
adjutorio gratiae, sine quo id omnino non posset: et acceperat posse
si vellet, sed non habuit velle quod posset; nam si habuisset,
perseverasset. Posset enim perseverare si vellet : quod ut nollet,
de libero descendit arbitrio; quod tunc ita liberum erat, ut et bene
velle posset et male. Quid erit autem liberius libero arbitrio,
quando non poterit servire peccato, quae futura erat et homini, sicut
facta est Angelis sanctis, merces meriti? Nunc autem per peccatum
perdito bono merito, in his qui liberantur factum est donum gratiae,
quae merces meriti futura erat.
|
|