|
33. Quapropter, bina ista quid inter se differant, diligenter et
vigilanter intuendum est; posse non peccare, et non posse peccare,
posse non mori, et non posse mori, bonum posse non deserere, et bonum
non posse deserere. Potuit enim non peccare primus homo, potuit non
mori, potuit bonum non deserere. Numquid dicturi sumus, Non potuit
peccare, qui tale habebat liberum arbitrium? aut, Non potuit mori,
cui dictum est, Si peccaveris, morte morieris (Gen. II,
17)? aut, Non potuit bonum deserere, cum hoc peccando
deseruerit, et ideo mortuus sit? Prima ergo libertas voluntatis
erat, posse non peccare; novissima erit multo major, non posse
peccare: prima immortalitas erat, posse non mori; novissima erit
multo major, non posse mori: prima erat perseverantiae potestas,
bonum posse non deserere; novissima erit felicitas perseverantiae,
bonum non posse deserere. Numquid, quia erunt bona novissima potiora
atque meliora, ideo fuerunt illa prima vel nulla vel parva?
34. Itemque ipsa adjutoria distinguenda sunt. Aliud est adjutorium
sine quo aliquid non fit, et aliud est adjutorium quo aliquid fit.
Nam sine alimentis non possumus vivere, nec tamen cum adfuerint
alimenta, eis fit ut vivat qui mori voluerit. Ergo adjutorium
alimentorum est sine quo non fit, non quo fit ut vivamus. At vero
beatitudo quam non habet homo, cum data fuerit, continuo fit beatus.
Adjutorium est enim non solum sine quo non fit, verum etiam quo fit
propter quod datur. Quapropter hoc adjutorium et quo fit est, et sine
quo non fit: quia et si data fuerit homini beatitudo, continuo fit
beatus; et si data nunquam fuerit, nunquam erit. Alimenta vero non
consequenter faciunt ut homo vivat: sed tamen sine illis non potest
vivere. Primo itaque homini, qui in eo bono quo factus fuerat rectus
acceperat posse non peccare, posse non mori, posse ipsum bonum non
deserere, datum est adjutorium perseverantiae, non quo fieret ut
perseveraret, sed sine quo per liberum arbitrium perseverare non
posset. Nunc vero sanctis in regnum Dei per gratiam Dei
praedestinatis non tale adjutorium perseverantiae datur, sed tale ut
eis perseverantia ipsa donetur; non solum ut sine isto dono
perseverantes esse non possint, verum etiam ut per hoc donum non nisi
perseverantes sint. Non solum enim dixit, Sine me nihil potestis
facere: verum etiam dixit, Non vos me elegistis; sed ego elegi vos,
et posui vos, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester
maneat (Joan. XV, 5, 16). Quibus verbis eis non solum
justitiam, verum etiam in illa perseverantiam se dedisse monstravit.
Christo enim sic eos ponente ut eant, et fructum afferant, et fructus
eorum maneat, quis audeat dicere, Non manebit ? quis audeat dicere,
Forsitan non manebit? Sine poenitentia sunt enim dona et vocatio Dei
(Rom. XI, 29): sed vocatio eorum qui secundum propositum
vocati sunt. Pro his igitur interpellante Christo ne deficiat fides
eorum, sine dubio non deficiet usque in finem: ac per hoc perseverabit
usque in finem, nec eam nisi manentem vitae hujus inveniet finis.
35. Major quippe libertas est necessaria adversus tot et tantas
tentationes , quae in paradiso non fuerunt, dono perseverantiae munita
atque firmata, ut cum omnibus amoribus, terroribus, erroribus suis
vincatur hic mundus: hoc sanctorum martyria docuerunt. Denique ille
et terrente nullo, et insuper contra Dei terrentis imperium libero
usus arbitrio, non stetit in tanta felicitate, in tanta non peccandi
facilitate: isti autem, non dico terrente mundo, sed saeviente ne
starent, steterunt in fide; cum videret ille bona praesentia quae
fuerat relicturus, isti futura quae accepturi fuerant non viderent.
Unde hoc, nisi donante illo, a quo misericordiam consecuti sunt ut
fideles essent (I Cor. VII, 25), a quo acceperunt spiritum,
non timoris, quo persequentibus cederent, sed virtutis et charitatis
et continentiae (II Tim. I, 7), quo cuncta minantia, cuncta
invitantia, cuncta cruciantia superarent? Illi ergo sine peccato ullo
data est, cum qua conditus est, voluntas libera, et eam fecit servire
peccato: horum vero cum fuisset voluntas serva peccati, liberata est
per illum qui dixit, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi
eritis (Joan. VIII, 36). Et accipiunt tantam per istam
gratiam libertatem, ut quamvis, quamdiu hic vivunt, pugnent contra
concupiscentias peccatorum, eisque nonnulla subrepant, propter quae
dicant quotidie, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI,
12); non tamen ultra serviant peccato quod est ad mortem, de quo
dicit Joannes apostolus, Est peccatum ad mortem; non pro illo dico
ut roget (I Joan. V, 16). De quo peccato (quoniam non
expressum est) possunt multa et diversa sentiri: ego autem dico id
esse peccatum, fidem quae per dilectionem operatur, deserere usque ad
mortem. Huic peccato ultra non serviunt, non prima conditione, sicut
ille, liberi; sed per secundum Adam Dei gratia liberati, et ista
liberatione habentes liberum arbitrium quo serviant Deo, non quo
captiventur a diabolo. Liberati enim a peccato servi facti sunt
justitiae (Rom. VI, 18), in qua stabunt usque in finem,
donante sibi illo perseverantiam, qui eos praescivit, et
praedestinavit, et secundum propositum vocavit, et justificavit, et
glorificavit; quoniam illa quae de his promisit, etiam futura jam
fecit: cui promittenti credidit Abraham, et deputatum est illi ad
justitiam. Dedit enim gloriam Deo, plenissime credens, sicut
scriptum est, quia quae promisit, potens est et facere.
36. Ipse ergo illos bonos facit, ut bona faciant. Neque enim
propterea eos promisit Abrahae, quia praescivit a se ipsis bonos
futuros. Nam si ita est, non suum, sed eorum est quod promisit.
Non autem sic credidit Abraham, sed, non est infirmatus in fide,
dans gloriam Deo, et plenissime credens quia quae promisit, potens
est et facere (Rom. IV, 3, 19-21). Non ait, Quae
praescivit, potens et promittere; aut, Quae praedixit, potens est
ostendere; aut, Quae promisit, potens est praescire: sed, quae
promisit, potens est et facere. Ipse igitur eos facit perseverare in
bono, qui facit bonos. Qui autem cadunt et pereunt, in
praedestinatorum numero non fuerunt. Quamvis ergo de omnibus
regeneratis et pie viventibus loqueretur Apostolus, dicens, Tu quis
es qui judices alienum servum? suo domine stat aut cadit; continuo
tamen respexit ad praedestinatos, et ait, Stabit autem: et ne hoc
sibi arrogarent, Potens est enim Deus, inquit, statuere eum (Id.
XIV, 4). Ipse itaque dat perseverantiam, qui statuere potens
est eos qui stant, ut perseverantissime stent; vel restituere qui
ceciderunt : Dominus enim erigit elisos (Psal. CXLV, 8).
37. Ut ergo non acciperet hoc donum Dei, id est in bono
perseverantiam, primus homo, sed perseverare vel non perseverare in
ejus relinqueretur arbitrio, tales vires habebat ejus voluntas, quae
sine ullo fuerat instituta peccato, et nihil illi ex se ipso
concupiscentialiter resistebat, ut digne tantae bonitati et tantae bene
vivendi facilitati perseverandi committeretur arbitrium: Deo quidem
praesciente quid esset facturus injuste; praesciente tamen, non ad hoc
cogente: sed simul sciente quid de illo ipse faceret juste. Nunc vero
posteaquam est illa magna peccati merito amissa libertas, etiam
majoribus donis adjuvanda remansit infirmitas. Placuit enim Deo, quo
maxime humanae superbiam praesumptionis exstingueret, ut non glorietur
omnis caro coram ipso, id est, omnis homo. Unde autem non glorietur
caro coram ipso, nisi de meritis suis? quae quidem potuit habere, sed
perdidit; et per quod habere potuit, per hoc perdidit, hoc est, per
liberum arbitrium: propter quod non restat liberandis nisi gratia
liberantis. Ita ergo non gloriatur omnis caro coram ipso. Non enim
gloriantur injusti, qui non habent unde; nec justi, quia ex ipso
habent unde, nec habent gloriam suam nisi ipsum, cui dicunt, Gloria
mea, et exaltans caput meum (Psal. III, 4). Ac per hoc ad
omnem hominem pertinet quod scriptum est, Ut non glorietur omnis caro
coram ipso. Ad justos autem illud, Qui gloriatur, in Domino
glorietur. Hoc enim Apostolus apertissime ostendit, qui cum
dixisset, Ut non glorietur omnis caro coram ipso; ne putarent sancti
sine gloria se remansisse, mox addidit, Ex ipso autem vos estis in
Jesu Christo, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia,
et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est, Qui
gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 29-31). Hinc
est quod in hoc loco miseriarum, ubi tentatio est vita humana super
terram (Job VII, 1), virtus in infirmitate perficitur (II
Cor. XII, 9): quae virtus, nisi ut qui gloriatur, in Domino
glorietur?
38. Ac per hoc nec de ipsa perseverantia boni voluit Deus sanctos
suos in viribus suis, sed in ipso gloriari: qui eis non solum dat
adjutorium quale primo homini dedit, sine quo non possint perseverare
si velint; sed in eis etiam, operatur et velle: ut quoniam non
perseverabunt, nisi et possint et velint, perseverandi eis et
possibilitas et voluntas divinae gratiae largitate donetur. Tantum
quippe Spiritu sancto accenditur voluntas eorum, ut ideo possint,
quia sic volunt; ideo sic velint, quia Deus operatur ut velint. Nam
si in tanta infirmitate vitae hujus (in qua tamen infirmitate propter
elationem reprimendam perfici virtutem oportebat) ipsis relinqueretur
voluntas sua, ut in adjutorio Dei sine quo perseverare non possent,
manerent si vellent, nec Deus in eis operaretur ut vellent, inter tot
et tantas tentationes infirmitate sua voluntas ipsa succumberet, et
ideo perseverare non possent, quia deficientes infirmitate nec
vellent, aut non ita vellent infirmitate voluntatis ut possent.
Subventum est igitur infirmitati voluntatis humanae, ut divina gratia
indeclinabiliter et inseparabiliter ageretur; et ideo, quamvis
infirma, non tamen deficeret, neque adversitate aliqua vinceretur.
Ita factum est ut voluntas hominis invalida et imbecilla in bono adhuc
parvo perseveraret per virtutem Dei: cum voluntas primi hominis fortis
et sana in bono ampliore non perseveraverit, habens virtutem liberi
arbitrii; quamvis non defuturo adjutorio Dei sine quo non posset
perseverare si vellet, non tamen tali quo in illo Deus operaretur ut
vellet. Fortissimo quippe dimisit atque permisit facere quod vellet:
infirmis servavit, ut ipso donante invictissime quod bonum est
vellent, et hoc deserere invictissime nollent. Dicente ergo
Christo, Rogavi pro te ne deficiat fides tua (Luc. XXII,
32), intelligamus ei dictum, qui aedificatur super petram. Atque
ita homo Dei non solum quia misericordiam consecutus est ut fidelis
esset, verum etiam quia fides ipsa non deficit, qui gloriatur, in
Domino glorietur.
|
|