|
39. Haec de his loquor, qui praedestinati sunt in regnum Dei,
quorum ita certus est numerus, ut nec addatur eis quisquam, nec
minuatur ex eis: non de his qui, cum annuntiasset et locutus esset,
multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6). Ipsi enim
vocati dici possunt, non autem electi, quia non secundum propositum
vocati. Certum vero esse numerum electorum, neque augendum neque
minuendum, quamvis et Joannes Baptista significet, ubi dicit,
Facite ergo fructum dignum poenitentiae: et nolite dicere apud
vosmetipsos, Patrem habemus Abraham; potens est enim Deus de
lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 8,
9); ut ostendat sic istos esse amputandos si non fecerint fructum,
ut non desit numerus qui promissus est Abrahae: tamen apertius in
Apocalypsi dicitur, Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam
(Apoc. III, 11). Si enim alius non est accepturus nisi iste
perdiderit, certus est numerus.
40. Quod autem etiam perseveraturis sanctis sic ista dicuntur,
quasi eos perseveraturos habeatur incertum: non aliter haec audire
debent, quibus expedit non altum sapere, sed timere (Rom. XI,
20). Quis enim ex multitudine fidelium, quamdiu in hac mortalitate
vivitur, in numero praedestinatorum se esse praesumat? Quia id
occultari opus est in hoc loco, ubi sic cavenda est elatio, ut etiam
per satanae angelum, ne extolleretur, tantus colaphizaretur apostolus
(II Cor. XII, 7). Hinc Apostolis dicebatur, Si
manseritis in me (Joan. XV, 7): dicente illo qui eos utique
sciebat esse mansuros. Et per prophetam, Si volueritis et audieritis
me (Isai. I, 19): cum sciret ipse in quibus operaretur et velle
(Philipp. II, 13). Et similia multa dicuntur. Nam propter
hujus utilitatem secreti, ne forte quis extollatur, sed omnes etiam
qui bene currunt timeant, dum occultum est qui perveniant: propter
hujus ergo utilitatem secreti credendum est quosdam de filiis
perditionis, non accepto dono perseverandi usque in finem, in fide
quae per dilectionem operatur incipere vivere, et aliquandiu fideliter
ac juste vivere, et postea cadere, neque de hac vita priusquam hoc eis
contingat auferri. Quorum si nemini contigisset, tamdiu haberent
homines istum saluberrimum timorem, quo vitium elationis opprimitur,
donec ad Christi gratiam qua pie vivitur pervenirent, deinceps jam
securi nunquam se ab illo esse casuros. Quae praesumptio in isto
tentationum loco non expedit, ubi tanta est infirmitas, ut superbiam
possit generare securitas. Denique etiam hoc erit; sed tunc, quod
jam est in angelis, etiam in hominibus erit, quando ulla superbia esse
non poterit. Numerus ergo sanctorum per Dei gratiam Dei regno
praedestinatus, donata sibi etiam usque in finem perseverantia, illuc
integer perducetur, et illic integerrimus jam sine fine beatissimus
servabitur, adhaerente sibi misericordia Salvatoris sui, sive cum
convertuntur, sive cum praeliantur, sive cum coronantur.
41. Nam et tunc esse illis Dei misericordiam necessariam sancta
Scriptura testatur, ubi sanctus de Domino Deo suo dicit animae
suae, Qui coronat te in miseratione et misericordia (Psal. CII,
4). Dicit etiam Jacobus apostolus, Judicium sine misericordia
illi qui non fecit misericordiam (Jacobi II, 13): ubi ostendit
etiam in illo judicio, in quo justi coronantur, injustique damnantur,
alios cum misericordia, alios sine misericordia judicandos. Propter
quod etiam mater Machabaeorum filio suo dicit, Ut in illa miseratione
cum fratribus te recipiam (II Machab. VII, 29). Cum enim
rex justus, sicut scriptum est, sederit in throno, non adversabitur
ante eum omne malum. Quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis
gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. XX, 8, 9, sec.
LXX)? Ac per hoc etiam ibi Dei misericordia necessaria est, qua
fit beatus, cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI,
2). Sed tunc pro bonorum operum meritis justo judicio etiam ipsa
misericordia tribuetur. Cum enim dicitur, Judicium sine misericordia
illi qui non fecit misericordiam; manifestatur in his in quibus
inveniuntur bona opera misericordiae, judicium cum misericordia fieri;
ac per hoc etiam ipsam misericordiam meritis bonorum operum reddi. Non
sic est nunc, quando non solum nullis bonis, sed etiam multis malis
operibus praecedentibus, misericordia ejus praevenit hominem, ut
liberetur a malis, et quae fecit, et quae facturus fuerat nisi Dei
gratia regeretur , et quae passurus fuerat in aeternum nisi erueretur a
potestate tenebrarum, et transferretur in regnum Filii charitatis Dei
(Coloss. I, 13). Verumtamen quia et ipsa vita aeterna, quam
certum est bonis operibus debitam reddi, a tanto Apostolo gratia Dei
dicitur (Rom. VI, 23), cum gratia non operibus reddatur, sed
gratis detur; sine ulla dubitatione confitendum est, ideo gratiam
vitam aeternam vocari, quia his meritis redditur, quae gratia contulit
homini. Recte quippe ipsa intelligitur quae in Evangelio legitur ,
Gratia pro gratia (Joan. I, 16), id est, pro his meritis quae
contulit gratia.
42. Hi vero qui non pertinent ad hunc praedestinatorum numerum,
quos Dei gratia sive nondum habentes ullum liberum suae voluntatis
arbitrium, sive cum arbitrio voluntatis, ideo vere libero, quia per
ipsam gratiam liberato, perducit ad regnum: hi ergo qui non pertinent
ad istum certissimum et felicissimum numerum, pro meritis justissime
judicantur. Aut enim jacent sub peccato, quod originaliter
generatione traxerunt, et cum illo haereditario debito hinc exeunt,
quod non est regeneratione dimissum; aut per liberum arbitrium alia
insuper addiderunt: arbitrium, inquam, liberum, sed non liberatum;
liberum justitiae, peccati autem servum, quo volvuntur per diversas
noxias cupiditates, alii magis, alii minus; sed omnes mali, et pro
ipsa diversitate diversis suppliciis judicandi. Aut gratiam Dei
suscipiunt, sed temporales sunt, nec perseverant; deserunt et
deseruntur. Dimissi enim sunt libero arbitrio, non accepto
perseverantiae dono, judicio Dei justo et occulto.
|
|