|
43. Patiantur ergo homines se corripi quando peccant, nec de ipsa
correptione contra gratiam argumententur, nec de gratia contra
correptionem: quia et peccati justa poena debetur, et ad ipsam
pertinet justa correptio, quae medicinaliter adhibetur, etiamsi salus
aegrotantis incerta est: ut si is qui corripitur, ad praedestinatorum
numerum pertinet, sit ei correptio salubre medicamentum; si autem non
pertinet, sit ei correptio poenale tormentum. Sub isto ergo incerto
ex charitate adhibenda est, cujus exitus ignoratur; et pro illo cui
adhibetur, orandum est ut sanetur. Cum autem homines per correptionem
in viam justitiae seu veniunt seu revertuntur, quis operatur in
cordibus eorum salutem, nisi ille qui quolibet plantante atque
rigante, et quolibet in agris vel arbustulis operante dat incrementum
Deus; cui volenti salvum facere nullum hominum resistit arbitrium?
Sic enim velle seu nolle in volentis aut nolentis est potestate, ut
divinam voluntatem non impediat, nec superet potestatem. Etiam de his
enim qui faciunt quae non vult, facit ipse quae vult.
44. Et quod scriptum est, quod vult omnes homines salvos fieri (I
Tim. II, 4), nec tamen omnes salvi fiunt, multis quidem modis
intelligi potest, ex quibus in aliis opusculis nostris aliquos
commemoravimus (Enchirid. cap. 103; lib. 22 de Civit.
Dei, capp. 1 et 2; supra, lib. 4 contra Julian., cap. 8,
etc.): sed hic unum dicam. Ita dictum est, Omnes homines vult
salvos fieri, ut intelligantur omnes praedestinati; quia omne genus
hominum in eis est. Sicut dictum est Pharisaeis, Decimatis omne
olus (Luc. XI, 42): ubi non est intelligendum nisi omne quod
habebant; neque enim omne olus quod erat in toto terrarum orbe
decimabant. Secundum istum locutionis modum dictum est, Sicut et ego
omnibus per omnia placeo (I Cor. X, 33). Numquid enim qui hoc
dixit, placebat etiam tam multis persecutoribus suis? Sed placebat
omni generi hominum, quod Christi congregabat Ecclesia, sive jam
intus positis, sive introducendis in eam.
45. Non est itaque dubitandum, voluntati Dei, qui in coelo et in
terra omnia quaecumque voluit fecit (Psal. CXXXIV, 6), et
qui etiam illa quae futura sunt fecit (Isai. XLV, sec.
LXX), humanas voluntates non posse resistere, quominus faciat ipse
quod vult: quandoquidem etiam de ipsis hominum voluntatibus, quod
vult, cum vult, facit. Nisi forte (ut ex multis aliqua commemorem)
quando Deus voluit Saüli regnum dare, sic erat in potestate
Israelitarum subdere se memorato viro, sive non subdere, quod utique
in eorum erat positum voluntate, ut etiam Deo valerent resistere.
Qui tamen hoc non fecit, nisi per ipsorum hominum voluntates, sine
dubio habens humanorum cordium quo placeret inclinandorum
omnipotentissimam potestatem. Sic enim scriptum est, Et dimisit
Samuel populum, et abiit unusquisque in locum suum; et Saül abiit
in domum suam in Gabaa; et abierunt potentes quorum tetigit Dominus
corda cum Saüle. Et filii pestilentes dixerunt: Quis salvabit
nos? hic ? Et inhonoraverunt eum, et non attulerunt ei munera (I
Reg. X, 25-27). Numquid aliquis dicturus est, non iturum
fuisse cum Saül, quemquam eorum, quorum tetigit corda Dominus ut
irent cum illo; aut isse aliquem pestilentium, quorum ut hoc facerent
corda non tetigit? Item de David, quem Dominus in regnum successu
prosperiore constituit, ita legitur: Et ambulabat David proficiens,
et magnificabatur, et Dominus erat cum illo (I Par. XI, 9).
Hoc cum praemissum fuisset, paulo post dictum est: Et Spiritus
induit Amasai principem friginta , et dixit: Tui sumus, o David,
et tecum futuri, fili Jesse. Pax, pax tibi, et pax adjutoribus
tuis, quia auxiliatus est tibi Deus. Numquid iste posset adversari
voluntati Dei, et non potius ejus facere voluntatem, qui in ejus
corde operatus est per Spiritum suum quo indutus est, ut hoc vellet,
diceret, et faceret ? Item paulo post ait eadem Scriptura: Omnes
hi viri bellatores, dirigentes aciem corde pacifico venerunt in
Hebron, ut constituerent David super omnem Israel (I Par.
XII, 18, 38). Sua voluntate utique isti constituerunt regem
David. Quis non videat? quis hoc neget? Non enim hoc non ex
animo, aut non ex bona voluntate fecerunt, quod fecerunt corde
pacifico: et tamen hoc in eis egit, qui in cordibus hominum quod
voluerit operatur. Propter quod praemisit Scriptura, Et ambulabat
David proficiens, et magnificabatur, et Dominus omnipotens erat cum
illo. Ac per hoc Dominus omnipotens qui erat cum illo, adduxit istos
ut eum regem constituerent. Et quomodo adduxit? numquid corporalibus
ullis vinculis alligavit? Intus egit, corda tenuit, corda movit,
eosque voluntatibus eorum, quas ipse in illis operatus est, traxit.
Si ergo cum voluerit reges in terra Deus constituere, magis habet in
potestate voluntates hominum quam ipsi suas; quis alius facit ut
salubris sit correptio, et fiat in correpti corde correctio, ut
coelesti constituatur in regno?
|
|