CAPUT XV.

46. Corripiantur itaque a praepositis suis subditi fratres correptionibus de charitate venientibus, pro culparum diversitate diversis, vel minoribus, vel amplioribus. Quia et ipsa quae damnatio nominatur, quam facit episcopale judicium, qua poena in Ecclesia nulla major est, potest, si Deus voluerit, in correptionem saluberrimam cedere atque proficere. Neque enim scimus quid contingat sequenti die; aut ante finem vitae hujus de aliquo desperandum est; aut contradici Deo potest, ne respiciat et det poenitentiam, et accepto sacrificio spiritus contribulati cordisque contriti a reatu quamvis justae damnationis absolvat, damnatumque ipse non damnet. Pastoralis tamen necessitas habet, ne per plures serpant dira contagia, separare ab ovibus sanis morbidam: ab illo, cui nihil est impossibile, ipsa forsitan separatione sanandam. Nescientes enim quis pertineat ad praedestinatorum numerum, quis non pertineat; sic affici debemus charitatis affectu, ut omnes velimus salvos fieri. Hoc quippe fit, cum singulos quosque, ut occurrerint cum quibus id agere valeamus, ad hoc conamur addudere, ut justificati ex fide pacem habeant ad Deum (Rom. V, 1): quam praedicabat etiam Apostolus, cum dicebat, Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos: obsecramus pro Christo, reconciliari Deo (II Cor. V, 20). Quid est enim ei reconciliari, nisi pacem ad illum habere? Propter quam pacem etiam ipse Dominus Jesus dixit discipulis suis: In quamcumque domum intraveritis, primum dicite, Pax huic domui: et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra; sin autem, ad vos revertetur (Luc. X, 5, 6). Cum hanc evangelizant pacem, de quibus praedictum est, Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona (Isai. LII, 7)! nobis quidem tunc incipit esse quisque filius pacis, cum obedierit et crediderit huic Evangelio, et ex fide justificatus pacem ad Deum habere coeperit: secundum autem praedestinationem Dei, jam filius pacis erat. Neque enim dictum est, Super quem requieverit pax vestra, fiet filius pacis: sed, Si ibi fuerit, inquit, filius pacis, requiescet super illam domum pax vestra. Jam ergo et antequam illi annuntiaretur haec pax, filius pacis ibi erat, sicut eum noverat atque praescierat non evangelista, sed Deus. Ad nos ergo qui nescimus quisnam sit filius pacis, aut non sit, pertinet nullum exceptum facere, nullumque discernere; sed velle omnes salvos fieri, quibus praedicamus hanc pacem. Neque enim metuendum est ne perdamus eam, si ille cui praedicamus, non est filius pacis, ignorantibus nobis: ad nos enim revertetur, id est, nobis proderit ista praedicatio, non et illi; si autem super eum pax praedicata requieverit, et nobis, et illi.

47. Quia ergo nos qui salvi futuri sint nescientes, omnes quibus praedicamus hanc pacem salvos fieri velle Deus jubet, et ipse in nobis hoc operatur, diffundendo istam charitatem in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5): potest etiam sic intelligi, quod omnes homines Deus vult salvos fieri; quoniam nos facit velle: sicut misit Spiritum Filii sui clamantem, Abba, Pater (Galat. IV, 6), id est, nos clamare facientem. De ipso quippe Spiritu, alio loco dicit, Accepimus Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15). Nos ergo clamamus, sed ille clamare dictus est, qui efficit ut clamemus. Si ergo clamantem Spiritum recte dixit Scriptura, a quo efficitur ut clamemus; recte etiam volentem Deum a quo efficitur ut velimus. Ac per hoc, quia et corripiendo nihil aliud debemus agere, nisi ut ab ista pace quae est ad Deum non recedatur, aut ad eam qui recesserat revertatur, nos agamus sine desperatione quod agimus. Si filius pacis est quem corripimus, requiescet super eum pax nostra: sin autem, ad nos revertetur.

48. Quamvis itaque etiam dum quorumdam fides subvertitur, firmum Dei fundamentum stet, quoniam scivit Dominus qui sunt ejus: non tamen ideo nos pigri et negligentes esse debemus in corripiendis, qui corripiendi sunt. Neque enim frustra dictum est, Corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV, 33); et, Peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est (I Cor. VIII, 11). Non argumentemur contra ista praecepta salubremque terrorem dicentes, Et corrumpant mores bonos colloquia mala; Et, pereat infirmus, quid ad nos? Firmum fundamentum Dei stat, et nemo perit nisi filius perditionis.