|
Absit ut ista garrientes, securos nos in hac negligentia esse debere
credamus. Verum est enim quia nemo perit, nisi filius perditionis:
sed ait Deus per Ezechielem prophetam, Ille quidem in peccato suo
morietur, sanguinem vero ejus de manu speculatoris requiram (Ezech.
III, 18).
49. Proinde, quantum ad nos pertinet, qui praedestinatos a non
praedestinatis discernere non valemus, et ob hoc omnes salvos fieri
velle debemus; omnibus, ne pereant, vel ne alios perdant, adhibenda
est a nobis medicinaliter severa correptio: Dei est autem illis eam
facere utilem, quos ipse praescivit et praedestinavit conformes
imaginis Filii sui. Si enim aliquando timore non corripimus, ne
aliquis inde pereat; cur non etiam timore corripimus, ne aliquis inde
plus pereat? Neque enim dilectionis viscera majora gestamus quam
beatus Apostolus, qui dicit: Corripite inquietos, consolamini
pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes: videte
ne quis malum pro malo alicui reddat (I Thess. V, 14, 15).
Ubi intelligendum est tunc potius malum pro malo reddi, si
corripiendus non corripitur, sed prava dissimulatione negligitur.
Dicit etiam: Peccantes coram omnibus corripe, ut caeteri timorem
habeant (I Tim. V, 20). Quod de his peccatis accipiendum est
quae non latent, ne contra Domini sententiam putetur locutus. Ille
enim dicit: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et
ipsum. Verumtamen et ipse severitatem correptionis eo usque perducit,
ut dicat, Si nec Ecclesiam audierit, sit tibi tanquam ethnicus et
publicanus (Matth. XVIII, 15, 17). Et quis magis
dilexit infirmos, quam ille qui pro omnibus est factus infirmus, et
pro omnibus ex ipsa infirmitate crucifixus? Quae cum ita sint, nec
gratia prohibet correptionem, nec correptio negat gratiam: et ideo sic
est praecipienda justitia, ut a Deo gratia, qua id quod praecipitur
fiat, fideli oratione poscatur; et hoc utrumque ita faciendum est, ut
neque justa correptio negligatur. Omnia vero haec cum charitate
fiant: quoniam charitas nec facit peccatum, et cooperit multitudinem
peccatorum.
|
|