CAPUT PRIMUM.

1. Lectis litteris vestris, Valentine frater dilectissime, et qui simul servitis Deo, quas per fratrem Florum, et eos qui cum illo ad nos venerunt, misit Charitas vestra, egi Deo gratias, quod vestram in Domino pacem, et in veritate consensionem, et in charitate flagrantiam vestro nobis reddito sermone cognovi. Quod autem ad subversionem quorumdam apud vos molitus est inimicus, Deo miserante et ejus insidias in suorum servorum provectum mirabili bonitate vertente, ad hoc potius valuit, ut nulli vestrum destruerentur in pejus, sed nonnulli instruerentur in melius. Non itaque opus est omnia identidem retractare, quae sufficienter vobis pleno libro disputata transmisimus (Libro de Gratia et Libero Arbitrio): quem quomodo susceperitis, rescripta indicant vestra. Verumtamen semel lectum nullo modo arbitremini satis vobis innotescere potuisse. Si ergo eum fructuosissimum habere vultis, non vos pigeat relegendo habere notissimum, ut diligentissime sciatis quibus et qualibus quaestionibus solvendis atque sanandis, non ibi humana, sed divina occurrat auctoritas, a qua recedere non debemus, si volumus pervenire quo tendimus.

2. Dominus autem ipse non solum ostendit nobis, a quo malo declinemus, et quod bonum faciamus, quod solum potest legis littera: verum etiam adjuvat nos, ut declinemus a malo, et faciamus bonum (Psal. XXXVI, 27), quod nullus potest sine spiritu gratiae : quae si desit, ad hoc lex adest, ut reos faciat et occidat. Propter quod dicit Apostolus, Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Qui ergo legitime lege utitur, discit in ea malum et bonum, et non confidens in virtute sua confugit ad gratiam, qua praestante declinet a malo, et faciat bonum. Quis autem confugit ad gratiam, nisi cum a Domino gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet (Psal. XXXVI, 23)? Ac per hoc et desiderare auxilium gratiae, initium gratiae est: de quo ait ille, Et dixi: Nunc coepi; haec est immutatio dexterae Excelsi (Psal. LXXVI, 11). Liberum itaque arbitrium et ad malum et ad bonum faciendum confitendum est nos habere: sed in malo faciendo liber est quisque justitiae servusque peccati; in bono autem liber esse nullus potest, nisi fuerit liberatus ab eo qui dixit, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Nec ita ut, cum quisque fuerit a peccati dominatione liberatus, jam non indigeat sui liberatoris auxilio: sed ita potius, ut ab illo audiens, Sine me nihil potestis facere (Id. XV, 5); dicat ei et ipse, Adjutor meus esto, ne derelinquas me (Psal. XXVI, 9). Hanc fidem, quae sine dubio vera et prophetica et apostolica et catholica fides est, etiam in fratre nostro Floro invenisse me gaudeo: unde hi potius corrigendi sunt, quos quidem propitio Deo correctos esse jam existimo, qui eum non intelligebant.