|
3. Intelligenda est enim gratia Dei per Jesum Christum Dominum
nostrum, qua sola homines liberantur a malo, et sine qua nullum
prorsus sive cogitando, sive volendo et amando, sive agendo faciunt
bonum: non solum ut monstrante ipsa quid faciendum sit sciant, verum
etiam ut praestante ipsa faciant cum dilectione quod sciunt. Hanc
quippe inspirationem bonae voluntatis atque operis poscebat Apostolus
eis, quibus dicebat, Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali,
non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis
(II Cor. XIII, 7). Quis hoc audiat, et non evigilet,
atque fateatur a Domino Deo nobis esse, ut declinemus a malo, et
faciamus bonum? Quandoquidem non ait Apostolus, Monemus, docemus,
hortamur, increpamus: sed ait, Oramus ad Deum, ne quid faciatis
mali, sed quod bonum est faciatis. Et tamen etiam loquebatur eis, et
faciebat illa omnia quae commemoravi; monebat, docebat, hortabatur,
increpabat: sed sciebat haec omnia non valere, quae plantando et
rigando faciebat in aperto, nisi eum pro illis exaudiret orantem, qui
dat incrementum in occulto. Quoniam sicut idem doctor Gentium dicit,
Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum
dat Deus (I Cor. III, 7).
4. Non se itaque fallant, qui dicunt,
|
“Utquid nobis praedicatur
atque praecipitur, ut declinemus a malo et faciamus bonum, si hoc nos
non agimus, sed id velle et operari Deus operatur in nobis”
|
|
(Philipp. II, 13)? Sed potius intelligant, si filii Dei
sunt, spiritu Dei se agi (Rom. VIII, 14), ut quod agendum
est agant; et cum egerint, illi a quo agunt gratias agant. Aguntur
enim ut agant, non ut ipsi nihil agant; et ad hoc eis ostenditur quid
agere debeant, ut quando id agunt sicut agendum est, id est, cum
dilectione et delectatione justitiae, suavitatem quam dedit Dominus,
ut terra eorum daret fructum suum (Psal. LXXXIV, 13),
accepisse se gaudeant. Quando autem non agunt, sive omnino non
faciendo, sive non ex charitate faciendo; orent, ut quod nondum
habent accipiant. Quid enim habebunt, quod non accepturi sunt? aut
quid habent, quod non acceperunt (I Cor. IV, 7)?
|
|