CAPUT III.

5.

“Ergo,”

inquiunt,

“praecipiant tantummodo nobis quid facere debeamus qui nobis praesunt, et ut faciamus orent pro nobis: non autem nos corripiant et arguant, si non fecerimus.”

Imo omnia fiant: quoniam doctores Ecclesiarum Apostoli omnia faciebant, et praecipiebant quae fierent, et corripiebant si non fierent, et orabant ut fierent. Praecipit Apostolus dicens, Omnia vestra cum charitate fiant (Id. XVI, 14). Corripit dicens, Jam quidem omnino delictum est in vobis , quia judicia habetis vobiscum. Quare enim non magis iniquitatem patimini? quare non potius fraudamini? Sed vos iniquitatem facitis, et fraudatis, et hoc fratres . An nescitis quia injusti regnum Dei non possidebunt (Id. VI, 7-9)? Audiamus et orantem: Vos autem, inquit, Dominus multiplicet, et abundare faciat in charitate in invicem et in omnes (I Thess. III, 12). Praecipit, ut habeatur charitas: corripit, quia non habetur charitas: orat, ut abundet charitas. O homo, in praeceptione cognosce quid debeas habere; in correptione cognosce tuo te vitio non habere; in oratione cognosce unde accipias quod vis habere.